Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 506 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 506,1 | supinum: loquor locutum, sequor secutum; fruor uero fructum facit, | ||||||
II 506,2 | sicut struo structum. Cicero in Hortensio: «et amoenitate summa | ||||||
II 506,3 | perfructus est». Vlpianus tamen ad Sabinum futurum fruiturum | ||||||
II 506,4 | dixit, non fructurum, quomodo ortum oriturum, erutum eruiturum, | ||||||
176b39 | k | 506,4 | book 10 | 543 | quomodo: | ||
II 506,5 | mortuum moriturum, quae cum in praeterito non habeant i, in futuro | ||||||
176b39 | 506,5 | book 10 | 4143 | quae: | |||
177a m.s. | a | book 10 | 59 | ||||
II 506,6 | habent. | ||||||
II 506,7 | in uo, u loco consonantis posita, in i quidem desinente paenultima, | ||||||
II 506,8 | o extremam in i conuertunt et faciunt praeteritum, ut soluo solui, uoluo | ||||||
II 506,9 | uolui, caluo calui, unde Sallustius in III historiarum infinitum | ||||||
II 506,10 | passiui protulit: «contra ille calui ratus», calui pro decipi. uocali uero | ||||||
177a2 | 506,10 | book 10 | 53 ?[?] 58 ?[?] | contra .. etc.: | |||
II 506,11 | natura longa antecedente uo in xi conuertitur in praeterito, uīuo uixi. | ||||||
II 506,12 | supinum i in tum conuertentia faciunt, u necessario in uocalem redeunte, | ||||||
II 506,13 | solui solutum, uolui uolutum. sic debet etiam calui calutum facere, | ||||||
177a6 | 506,13 | book 10 | 4121 | calutum: | |||
II 506,14 | quod tamen in usu non inueni, et puto calumnias ex hoc esse deriuatum. | ||||||
177a7 | b | 506,14 | book 10 | 3232 | hoc: | ||
II 506,15 | uixi autem in xi terminantium regulam in supino seruat uictum. | ||||||
II 506,16 | in bo desinentia uerba uocali longa antecedente b in ps | ||||||
177a10 | 506,16 | book 10 | 4142 | psi: | |||
II 506,17 | conuertentia faciunt praeteritum perfectum, ut scrībo scripsi, nūbo nupsi: | ||||||
II 506,18 | numquam enim b ante s in principio syllabae potest inueniri, ut | ||||||
177a12 | c | 506,18 | 177a1 | book 10 | 543 | psedulus: [‘i.e. for it (b) is not in these’] [analysis] | |
II 506,19 | Pseudulus, ipse. alia uero o in i mutant in praeterito, ut bĭbo bibi. Cicero | ||||||
II 506,20 | in Verrinarum II: «an iste umquam de se bonam spem | ||||||
II 506,21 | habuisset, nisi de uobis malam opinionem animo inbibisset?». | ||||||
II 506,22 | Ouidius in VI metamorphoseon: | ||||||
II 506,23 | «uberaque ebiberant auidi lactantia nati». | ||||||
II 506,24 | lambo quoque lambi. Lucilius in XXIII: | ||||||
II 506,25 | «iucundasque puer qui lamberat ore placentas». | ||||||