Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 464 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 464,1 | quarta: reperio repperi, comperio comperi. geminant consonantem | ||||||
166a39 | 464,1 | book 9 | 4143 | geminant: | |||
II 464,2 | in prima quidem coniugatione duo monosyllaba: do dedi, sto steti; | ||||||
II 464,3 | in secunda principales modo syllabas: mordeo momordi, tondeo totondi; | ||||||
II 464,4 | in tertia alia principales, alia finales: principales quidem, ut disco | ||||||
II 464,5 | didici, cano cecini, pello pepuli; finales uero, ut credo credidi, uendo | ||||||
II 464,6 | uendidi. | ||||||
II 464,7 | formis igitur generalibus praeteriti cognitis nunc necessarium esse | ||||||
166b3 | 464,7 | book 9 | 4123 | formis: | |||
II 464,8 | existimo de paenultimis quoque uniuscuiusque formulae syllabis generaliter | ||||||
166b4 | 464,8 | book 9 | 4143 | *formu[lae]: | |||
II 464,9 | tractare. non minus enim hae quoque ad omnem rationem declinationis | ||||||
II 464,10 | tam praeteriti perfecti quam plusquamperfecti nec non etiam participiorum | ||||||
166b6 | 464,10 | book 9 | 4122 | preteriti: | |||
II 464,11 | eiusdem temporis necessariae sunt. | ||||||
II 464,12 | in ui terminantium omnis paenultima longa est uel natura uel | ||||||
II 464,13 | positione, et uel in praesenti quoque habent u loco consonantis, ut iuuo | ||||||
II 464,14 | iūui, lauo lāui, moueo mōui, caueo cāui, paueo pāui, faueo fāui, | ||||||
II 464,15 | foueo fōui, uoueo uōui, uoluo uōlui, soluo sōlui; uel a secunda | ||||||
II 464,16 | persona praesentis nascuntur abiecta s et assumpta ui: amas amāui, oras | ||||||
II 464,17 | orāui, fles flēui, comples complēui, cupis cupīui, audis audīui; | ||||||
II 464,18 | uel pro n uel r uel sc, quae in praesenti tempore inueniuntur ante o, u | ||||||
166b14 | 464,18 | book 9 | 4141 | vel: | |||
166b14 | 464,18 | book 9 | 4144 | n: | |||
166b14 | 464,18 | book 9 | 4144 | r: | |||
166b14 | 464,18 | book 9 | 4144 | sc: | |||
166b15 | 464,18 | book 9 | 4141 | quae: | |||
II 464,19 | habent loco consonantis principalem extremae syllabae in praeterito | ||||||
166b16 | 464,19 | book 9 | 58 | ||||
II 464,20 | perfecto, ut sino sīui, decerno decrēui, tero trīui, quiesco quiēui, | ||||||
II 464,21 | pasco pāui. | ||||||
II 464,22 | et primae quidem coniugationis et tertiae uerba in ui syllabam | ||||||
II 464,23 | facientia praeteritum perfectum, quae a prima persona nascuntur, pares | ||||||
166b20 | 464,23 | book 9 | 4142 | pares: | |||
II 464,24 | habent tam in praesenti quam in praeterito perfecto syllabas, ut iuuo iuui, | ||||||
II 464,25 | lauo laui, sterno straui, sino siui, tero triui, ascisco asciui, | ||||||
II 464,26 | excepto quaero quaesiui, pono posiui antique, quod nunc dicimus posui. | ||||||
II 464,27 | quae uero a secunda persona nascuntur, superant in praeterito eandem | ||||||
II 464,28 | secundam personam una syllaba, ut accusas accusaui, deles deleui, | ||||||
II 464,29 | cupis cupiui, munis muniui. | ||||||