Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 447 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 447,1 | ad quartae quoque imitationem, quae per ζ uel duplicatam ς | ||||||
II 447,2 | profertur et praeteritum per ς facit, ut φράζω ἔφρασα, πλάσσω ἔπλασα, nos | ||||||
II 447,3 | quoque pitisso pitissaui, patrisso patrissaui, musso mussaui. | ||||||
II 447,4 | quinta per liquidas apud illos profertur easque seruat in omni | ||||||
161a2 | 447,4 | book 8 | 4122 | [liqui]das: | |||
II 447,5 | praeterito, ut τίλλω ἔτιλα, νέμω ἔνειμα, τείνω ἔτεινα, σπείρω ἔσπειρα. nos | ||||||
II 447,6 | quoque in plerisque seruamus liquidas, non tamen in omnibus, ut caelo | ||||||
II 447,7 | caelaui, doleo dolui, uolo uolui, domo domui, timeo timui, emo emi, | ||||||
II 447,8 | tono tonui, teneo tenui, cano cecini, aro araui, terreo terrui. ideo | ||||||
II 447,9 | autem diximus in plerisque, quia inueniuntur et m et n et r in praesenti, | ||||||
161a7 | a | 447,9 | book 8 | 423 | *inveniuntur: | ||
161a8 | 447,9 | book 8 | 4121 | m: | |||
II 447,10 | quae in praeterito perfecto uel abiciuntur uel mutantur, ut rumpo rupi, | ||||||
161a8 | 447,10 | book 8 | 4144 | abiicitur: | |||
II 447,11 | premo pressi, sterno straui, temno tempsi, tero triui, uro ussi. | ||||||
II 447,12 | sextam coniugationem dicunt, quae per ω puram effertur, ut ἱππεύω, | ||||||
II 447,13 | πλέω, βασιλεύω, qualia sunt apud nos omnia secundae et quartae | ||||||
II 447,14 | coniugationis uerba, quippe in eo uel in io desinentia. inueniuntur tamen | ||||||
II 447,15 | etiam primae et tertiae coniugationis, non solum e uel i antecedentibus, | ||||||
II 447,16 | sed et aliis uocalibus, ut inchoo inchoas, mutuo mutuas, meo meas, | ||||||
II 447,17 | hio hias. tertia tamen a uel e ante aspirationem inuenitur habere | ||||||
II 447,18 | paenultimas, ut traho traxi, ueho uexi, i uero uel u puras sine aspiratione, | ||||||
II 447,19 | ut facio facis, ruo ruis. | ||||||
II 447,20 | sed de omnibus formis praeteriti perfecti quattuor coniugationum et | ||||||
161a18 | 447,20 | book 8 | 4141 | sed: | |||
II 447,21 | generalibus regulis ad omnem uerbi declinationem pertinentibus latius in | ||||||
II 447,22 | sequenti libro disseremus. nunc de personis tractemus, quas ideo cum | ||||||
161a21 | 447,22 | book 8 | 53 | nunc .. etc.: | |||
II 447,23 | numero in extrema parte accidentium posuimus, quod non omni uerbo, | ||||||
161a23 | b | 447,23 | 161a1 | book 8 | 543 541 | omni: [‘i.e. not to every verb does a person happen, as impersonals and infinitives and gerunds’] [analysis] | |
II 447,24 | quomodo supra dicta accidentia, adhaerent, sibi autem semper sociantur | ||||||
161a24 | c | 447,24 | book 8 | 4221 | sociantur: | ||
II 447,25 | in uerbo et in omnibus quae declinari possunt partibus; nam in aduerbio | ||||||
161a24 | 447,25 | book 8 | 4142 | declinari: |