Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 109 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 109,1 | dictionum aptissime ordinatarum, quomodo syllaba comprehensio literarum | ||||||
III 109,2 | aptissime coniunctarum; et quomodo ex syllabarum coniunctione dictio, sic | ||||||
III 109,3 | etiam ex dictionum coniunctione perfecta oratio constat. | ||||||
III 109,4 | possumus autem ex accidentium quoque similitudine hoc contemplari. | ||||||
238a38 | h | 109,4 | book 17 | 543 | accidentium: | ||
238a38 | i | 109,4 | book 17 | 3232 | hoc: | ||
III 109,5 | bis idem elementum accipitur, ut relliquias, reddo, sed etiam syllaba, | ||||||
238a39 | k | 109,5 | book 17 | 543 | bis: | ||
III 109,6 | Leleges, tutudi, peperi, similiter et dictio, ut: | ||||||
238a40 | l | 109,6 | book 17 | 221 | leleges: | ||
III 109,7 | «me, me! adsum qui feci»; | ||||||
III 109,8 | «fuit, fuit ista quondam in hac re publica uirtus», Cicero in | ||||||
III 109,9 | I inuectiuarum. peruenit tamen hoc usque ad plenas orationes, cum | ||||||
III 109,10 | semel dicta iterum repetantur uel necessario uel morae causa, ut si | ||||||
III 109,11 | dicamus: magnus poëta Virgilius fuit, magnus poëta Virgilius fuit. | ||||||
238b3 | a | 109,11 | 238b1 | book 17 | 58 59 | fuit: [‘it is not easy besides’] [analysis] | |
III 109,12 | Iuuenalis in II: | ||||||
III 109,13 | «tune duos una saeuissima uipera cena? / | ||||||
III 109,14 | tune duos?». | ||||||
III 109,15 | abundat litera non eadem, ut prodest pro proest et sicubi pro | ||||||
III 109,16 | siubi; abundat etiam syllaba, ut huiuscemodi pro huiusmodi, | ||||||
III 109,17 | induperator pro imperator, nec non etiam dictio tam in compositione quam | ||||||
III 109,18 | in appositione: in compositione, ut Terentius in Phormione: | ||||||
III 109,19 | «exaduersum ei loco» | ||||||
III 109,20 | pro aduersum, et in Andria: | ||||||
III 109,21 | «abhinc triennium» | ||||||
III 109,22 | pro hinc, et in eunucho: | ||||||
III 109,23 | «† emori satius est» | ||||||
III 109,24 | pro mori; in appositione quoque: Virgilius: | ||||||
238b11 | b | 109,24 | book 17 | 52 | virgilius: | ||
III 109,25 | «sic ore locuta est», | ||||||