Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 504 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 504,1 | uero unxi tantum. coquo uel, ut alii, coco coxi, linquo liqui, | ||||||
II 504,2 | tinguo uel tingo tinxi. haec tamen non uidentur in uo diuisas terminare, | ||||||
II 504,3 | in quibus u uim literae amittit, unde in guo quidem syllabam terminantia | ||||||
176a36 | 504,3 | book 10 | 4142 | amittat: | |||
II 504,4 | huiuscemodi seruant regulam in go terminatorum, sicut et quae in quo | ||||||
II 504,5 | finiuntur, rationem sequuntur in co desinentium: dicimus igitur unguo | ||||||
176a39 | 504,5 | book 10 | 4143 | dicimus: | |||
II 504,6 | unxi et linguo linxi, ut pingo pinxi, et linquo liqui, ut uinco uici, | ||||||
176a39 | i | 504,6 | book 10 | 211 | linguo: [‘I lick’] [analysis] | ||
II 504,7 | ninguo quoque ninxi, unde et nix, sicut a duxi dux, a rexi rex. | ||||||
II 504,8 | Virgilius in III georgicon: | ||||||
II 504,9 | «interea toto non setius aequore niuguit». | ||||||
176a42 | k | 504,9 | book 10 | 52 | interea .. etc.: | ||
176b m.s. | a | 174 | book 10 | 59 | [‘alas! my hand’] [analysis] | ||
II 504,10 | Accius in Andromeda: | ||||||
II 504,11 | «cum ninxerint caelestium molem mihi». | ||||||
II 504,12 | extinguo etiam extinxi, cuius simplex stinguo in raro est usu. | ||||||
176b1 | b | 504,12 | book 10 | 53 | extingo: | ||
176b2 | c | 504,12 | book 10 | 52 | virgilius: | ||
II 504,13 | Virgilius in IIII: | ||||||
II 504,14 | «cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem» | ||||||
II 504,15 | pro extinxissem protulit. Cicero tamen in Arato stinguens participio | ||||||
II 504,16 | usus est, quod a uerbo stinguo nascitur: | ||||||
II 504,17 | «quem neque tempestas perimet neque longa uetustas / | ||||||
II 504,18 | interimet stinguens praeclara insignia caeli». | ||||||
II 504,19 | idem passiuum eius uerbi in prognosticis protulit: | ||||||
II 504,20 | «ut cum luna means Hyperionis officit orbi, / | ||||||
II 504,21 | stinguuntur radii caeca caligine tecti». | ||||||
II 504,22 | illud quoque sciendum, quod in ui diuisas terminantia praeteritum | ||||||
II 504,23 | perfectum cum soleant corripere paenultimam, tamen uetustissimi inueniuntur | ||||||
II 504,24 | etiam produxisse eandem paenultimam, in his maxime, quae a praesenti | ||||||
II 504,25 | in uo desinente diuisas proficiscuntur, ut eruo erūi, arguo argūi, | ||||||
II 504,26 | annuo annūi. Ennius in II: | ||||||
II 504,27 | «adnūit sese mecum decernere ferro». | ||||||
II 504,28 | supina eorum i praeteriti in tum conuertunt et producunt u | ||||||
II 504,29 | paenultimam: acui acūtum, imbui imbūtum, indui indūtum, annui annūtum, | ||||||