Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 535 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 535,1 | lacessitus; Caper tamen lacessi dicit esse, ut facessi, et profert | ||||||
II 535,2 | exemplum Lucilii, quo usus est in XIIII: | ||||||
II 535,3 | «num uetus ille Cato † lacessisse appellari quod / | ||||||
II 535,4 | conscius non erat ipse sibi?». | ||||||
II 535,5 | sed potest lacessisse per syncopam esse prolatum ui syllabae, ut | ||||||
II 535,6 | cupisse, petisse dicimus pro cupiuisse et petiuisse). Sallustius in III | ||||||
II 535,7 | historiarum: «diuersa, uti solet rebus perditis, capessiuit». | ||||||
II 535,8 | idem in IIII: «igitur legiones pridie in monte positas | ||||||
II 535,9 | arcessiuit». facesso uero et capesso et uiso, quae possumus desideratiua | ||||||
184b9 | 535,9 | book 10 | 4141 | vero: | |||
II 535,10 | dicere (significat enim facesso desidero facere et capesso desidero | ||||||
II 535,11 | capere et uiso desidero uidere; frequentatiua enim esse non possunt, | ||||||
II 535,12 | cum primae coniugationis non sunt), haec eadem secundum Diomeden | ||||||
II 535,13 | et Charisium o in i conuertentia faciunt praeteritum perfectum: facesso | ||||||
II 535,14 | facessi, capesso capessi, uiso uisi; similiter quaeso quaesi; Probus | ||||||
II 535,15 | tamen quaesiui dicit, et melius, quamuis primitiuum quoque eius, id est | ||||||
II 535,16 | quaero, quaesiui facit praeteritum. sed Sallustius in I | ||||||
184b16 | c | 535,16 | 184b1 | book 10 | 541 | quaero: [‘so far as regards this it is better that they should have (only) one preterite (quaesi)’] [analysis] | |
II 535,17 | historiarum: «Curionem quaesit, uti adulescentior et a populi | ||||||
II 535,18 | suffragiis integer aetati concederet Mamerci». Cicero in diuinatione: | ||||||
II 535,19 | «ipse profecto metuere incipies, ne innocenti periculum | ||||||
II 535,20 | facesseris»; inuenitur tamen in quibusdam codicibus facessieris. pinso | ||||||
184b21 | d | 535,20 | 184b2 | book 10 | 25 331 | facessieris: [‘from facisii, or facissivi in that case’] [analysis] | |
II 535,21 | pinsui facit praeteritum, quod Probus usu Pomponii comprobat: | ||||||
II 535,22 | «neque malis molui neque palatis pinsui». | ||||||