Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 500 (not a transcription from the St Gall manuscript).
II 500,1 | «quando ego / | ||||||
II 500,2 | plus sapiui, qui fullonem conpressi Quinquatribus». | ||||||
II 500,3 | Terentius similiter: | ||||||
II 500,4 | «cum intellego / | ||||||
II 500,5 | resipisse», | ||||||
II 500,6 | pro resipiuisse. Caper utrumque in usu esse contendit. Afranius in | ||||||
II 500,7 | Brundisinis: | ||||||
II 500,8 | «equidem nunc resipiui, postquam pectus est | ||||||
II 500,9 | laetitia onustum». | ||||||
II 500,10 | Plautus in rudente: | ||||||
II 500,11 | «pol magis sapisset, si dormiuisset domi». | ||||||
II 500,12 | coepio, quod in usu non est, coepi facit praeteritum. Terentius | ||||||
II 500,13 | tamen in adelphis praeteritum imperfectum subiunctiui eius uerbi, quod | ||||||
175b14 | 500,13 | book 10 | 58 | ||||
II 500,14 | nascitur ex praesente, profert: | ||||||
II 500,15 | «sinerem [ego] illum? ac non sex totis mensibus / | ||||||
II 500,16 | prius olfecissem, quam ille quicquam coeperet?». | ||||||
II 500,17 | supinum a cupiui et sapiui secundum supra dictam analogiam mutata | ||||||
II 500,18 | ui in tum profertur, cupitum et sapitum. | ||||||
II 500,19 | in rio unum inueni, pario peperi. uetustissimi tamen et | ||||||
175b19 | a | 500,19 | book 10 | 331 543 | pario: | ||
II 500,20 | secundum quartam coniugationem hoc protulisse inueniuntur. Ennius: | ||||||
II 500,21 | «oua parire solet genus pinnis condecoratum». | ||||||
II 500,22 | sed Terentius in Phormione: | ||||||
II 500,23 | «neque parere iam diu haec per aetatem potest». | ||||||