Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 135 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 135,1 | in definitionibus quoque solet ad interrogationem omnium rerum, | ||||||
III 135,2 | quae definiri possunt, neutrum substantiui praeponi et multa appellatiua | ||||||
III 135,3 | differentiarum nomina ad id referri, ut quid est animal? | ||||||
III 135,4 | substantia animata, et per conuersionem quid est substantia animata? | ||||||
III 135,5 | animal; quid est homo? animal rationale mortale, et per | ||||||
246a15 | 135,5 | book 17 | 58 | ||||
III 135,6 | conuersionem quid est animal rationale mortale? homo. idem licet | ||||||
III 135,7 | facere per omnes definitiones, quamuis quantum ad generales et | ||||||
246a17 | 135,7 | book 17 | 12 | quamvís quantúm | |||
246a m.i. | b | book 17 | 59 | ||||
III 135,8 | speciales formas rerum, quae in mente diuina intellegibiliter constiterunt | ||||||
III 135,9 | antequam in corpora prodirent, haec quoque propria possint esse, | ||||||
III 135,10 | quibus genera et species naturae rerum demonstrantur | ||||||
III 135,11 | (est praeterea notandum, quod tam nomina infinita quam aduerbia, | ||||||
III 135,12 | si generalem habent pronuntiationem colligentem uniuersitatem | ||||||
III 135,13 | numerorum, de quibus loquitur, geminantur apud Latinos uel assumunt | ||||||
III 135,14 | cumque, ut quisquis uel quicumque, qualisqualis et qualiscumque, | ||||||
III 135,15 | quantusquantus et quantuscumque. Terentius in adelphis: | ||||||
III 135,16 | «tu quantusquantus nihil nisi sapientia es», | ||||||
III 135,17 | pro quantuscumque, quotquot et quotcumque. Horatius in | ||||||
III 135,18 | II sermonum: | ||||||
III 135,19 | «uiuere, Vertumnis, quotquot sunt natus iniquis», | ||||||
III 135,20 | utut et utcumque, ubiubi et ubicumque, undeunde et | ||||||
III 135,21 | undecumque, quaqua et quacumque). | ||||||
III 135,22 | inter aliquis et ullus, et alicubi et usquam, et aliquando | ||||||
III 135,23 | et umquam hoc interest, quod aliquis et alicubi et aliquando | ||||||
III 135,24 | absolute proferuntur, ut aliquis uenit ad me, similiter alicubi | ||||||
III 135,25 | fuimus, id est aliquo loco, et aliquando contigit, id est aliquo | ||||||
III 135,26 | tempore; sin autem dicam ullus, pendet ex infinito omnium | ||||||
III 135,27 | numero. necesse est enim ullus omnium intellegere et cunctos posse | ||||||