Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 131 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 131,1 | et omnia accidentia his in ipsis sunt speciebus nominum: substantiae, | ||||||
244b27 | i | 131,1 | book 17 | 3232 | (in) ipsis: | ||
244b27 | k | 131,1 | book 17 | 3232 541 | (in) ipsis: | ||
244b27 | l | 131,1 | book 17 | 59 | (in) ipsis: | ||
III 131,2 | ut animal, homo; qualitates, ut bonus, prudens; quantitates, ut | ||||||
III 131,3 | maximus, paruus; numeri, ut multus, paucus. itaque sunt | ||||||
III 131,4 | nomina generalem significantia uel substantiam uel qualitatem uel | ||||||
III 131,5 | quantitatem uel numerum, quae necessario et infinita sunt, quippe cum omnia | ||||||
III 131,6 | suarum generaliter specierum comprehendant in se nomina; unde quidam | ||||||
244b33 | m | 131,6 | book 17 | 541 | specierum: | ||
III 131,7 | ea et pronomina esse existimauerunt, quia generaliter pro omnibus aliis | ||||||
III 131,8 | accipiuntur nominibus, quomodo et pronomina. sed pronomina et finita | ||||||
III 131,9 | uolunt esse et loco propriorum accipiuntur et substantiam solam sine | ||||||
III 131,10 | qualitate significant, quantum in ipsa uoce est eorum, cum supra dicta | ||||||
244b37 | n | 131,10 | book 17 | 3232 | eorum: | ||
III 131,11 | generalia nomina penitus sint infinita confusione omnium sub se specierum. | ||||||
III 131,12 | itaque eis utimur ad speciales interrogationes substantiae uel qualitatis uel | ||||||
III 131,13 | quantitatis uel numeri: substantiae, ut quis, qualitatis, ut qualis, | ||||||
III 131,14 | quantitatis, ut quantus, numeri, ut quot. uerba uero generalem | ||||||
III 131,15 | substantiam uel qualitatem uel quantitatem uel numerum per se | ||||||
III 131,16 | significare non possunt, ideoque, quemadmodum officio adiectiui funguntur | ||||||
III 131,17 | aduerbia ad significandum uerborum qualitatem uel quantitatem uel numerum | ||||||
III 131,18 | uel tempus uel locum, sic etiam ad generales eorum interrogationes eadem | ||||||
III 131,19 | accesserunt. quomodo igitur nominum substantiam quaerentes quis? | ||||||
III 131,20 | dicimus, sic etiam uerbi actum uel passionem quaerentes quid agit? | ||||||
III 131,21 | uel quid patitur? dicimus. cum enim deficiunt aduerbia, loco eorum | ||||||
III 131,22 | subeunt nomina, ut Terentius in eunucho: | ||||||
III 131,23 | «quid agitur? :: statur»; | ||||||
III 131,24 | qualitatem uero cum quaerimus, qualiter? dicimus uel quomodo? uel | ||||||
III 131,25 | ut? Horatius in II sermonum: | ||||||
III 131,26 | «ut Nasidieni iuuit te cena beati?». | ||||||
III 131,27 | quantitatem uero, quantum? numerum, quotiens? | ||||||