Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 111 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 111,1 | «o mihi sola mei super Astyanactis imago»; | ||||||
238b32 | 111,1 | book 17 | 111[?] | ó | |||
239a m.s. | a | book 17 | 59 | ||||
III 111,2 | deest enim uerbum ad perfectionem orationis. nec enim apocopam | ||||||
III 111,3 | possumus eam dicere, quae fit in plena dictione, sed quae in litera uel syllaba | ||||||
III 111,4 | sensu per se carentibus. orationis quoque fit defectio, ut apud | ||||||
III 111,5 | Terentium in eunucho: | ||||||
III 111,6 | «egone illam, quae illum, quae me quae non?». | ||||||
III 111,7 | deest enim unicuique constructio plenae orationis: egone illam digner | ||||||
III 111,8 | aduentu meo, quae illum praeposuit mihi, quae me non suscepit heri? | ||||||
III 111,9 | [et si semel dicta oratio bis uel saepius eadem intellegatur, ut magna | ||||||
III 111,10 | uiris gloria est prudentia et fortitudo et pudicitia et iustitia: ubique enim | ||||||
III 111,11 | subauditur magna uiris gloria est, quod semel est dictum]. | ||||||
III 111,12 | quomodo autem literarum rationem uel scripturae inspectione uel | ||||||
III 111,13 | aurium sensu diiudicamus, sic etiam in dictionum ordinatione disceptamus | ||||||
239a2 | b | 111,13 | book 17 | 541 | sensu: | ||
III 111,14 | rationem contextus, utrum recta sit an non. nam si incongrua sit, | ||||||
III 111,15 | soloecismum faciet, quasi elementis orationis inconcinne coëuntibus, quomodo | ||||||
239a4 | c | 111,15 | book 17 | 543 | yle[mentis]: | ||
III 111,16 | inconcinnitas literarum uel syllabarum uel eis accidentium in singulis | ||||||
III 111,17 | dictionibus facit barbarismum. sicut igitur recta ratio scripturae docet literarum | ||||||
III 111,18 | congruam iuncturam, sic etiam rectam orationis compositionem ratio | ||||||
III 111,19 | ordinationis ostendit. | ||||||
III 111,20 | dicimus praepositiua elementa tam in consonantibus quam in | ||||||
III 111,21 | uocalibus; sed etiam in syllabis sunt quaedam praepositiua elementa, ut in | ||||||
III 111,22 | diphthongis a et e et o praepositiuae sunt, ut ae, au, eu, oe, i uero et u | ||||||
III 111,23 | postponuntur, et aspirationes uocalibus adiunctae in principio syllabarum | ||||||
III 111,24 | inueniuntur, ut habeo, Hermus, hircus, homo, hora, humus, humanus, | ||||||
III 111,25 | et u loco consonantis posita et q et k semper initio syllabarum ponuntur. | ||||||
239a16 | d | 111,25 | book 17 | 53 | q: | ||
III 111,26 | syllabae quoque praeponuntur, ut prae in principio inuenitur semper | ||||||