Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 488 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 488,1 | fictum et pinxi pictum et strinxi strictum et minxi mictum | ||||||
II 488,2 | euphoniae causa n in supino abiciunt, quamuis iunxi iunctum et tinxi | ||||||
II 488,3 | tinctum et uinxi uinctum et cinxi cinctum et punxi punctum et sanxi | ||||||
II 488,4 | sanctum seruent in supino quoque n. excipiuntur flexi, fluxi, quae in | ||||||
II 488,5 | supinis quoque seruauerunt x: flexum, fluxum, quamuis uetustissimi et | ||||||
172b29 | 488,5 | book 9 | 12 | quamvís | |||
II 488,6 | fluctus pro fluxus et flucturus pro fluxurus soliti sunt dicere, unde | ||||||
II 488,7 | et fluctus ipse motus aquarum. in gui uero facientia praeteritum, | ||||||
II 488,8 | quia neutralia sunt, non habent in usu supina, debent autem secundum | ||||||
II 488,9 | analogiam in itum ea facere, sicut supra dictum est. | ||||||
172b34 | 488,9 | book 9 | 53 | sicut .. est: | |||
173a m.s. | a | book 9 | 59 | ||||
II 488,10 | in queo desinens unum inuenitur secundae coniugationis in si | ||||||
II 488,11 | terminans praeteritum, torqueo torsi, et ex eo composita distorqueo | ||||||
II 488,12 | distorsi, contorqueo contorsi, extorqueo extorsi. supina secundum paulo | ||||||
II 488,13 | ante expositam regulam in sum proferunt: torsum, distorsum, | ||||||
II 488,14 | contorsum, extorsum; inueniuntur tamen etiam in tum, et frequentius. | ||||||
II 488,15 | in leo desinentia, si ante l aliam consonantem habuerint | ||||||
II 488,16 | coniunctam ei in eadem syllaba, et ab oleo uel leo composita per ui | ||||||
II 488,17 | syllabam faciunt praeteritum perfectum, ut impleo impleui, compleo | ||||||
II 488,18 | compleui, suppleo suppleui, cuius simplex uerbum non legi, fleo fleui, | ||||||
II 488,19 | defleo defleui, cleo cleui, oleo oleui, aboleo aboleui, adoleo adoleui, | ||||||
II 488,20 | exoleo exoleui, deleo deleui, releo releui, quamuis oleo et olui | ||||||
II 488,21 | et oleui faciat, et similiter redoleo et redolui et redoleui, quia non | ||||||
173a4" | b | 488,21 | book 9 | 211 | redoleo: [‘I increase’] [analysis] | ||
II 488,22 | mutauit significationem. Horatius in I epistularum: | ||||||
II 488,23 | «uina fere dulces oluerunt mane Camenae». | ||||||
II 488,24 | Lucilius uero in XXX: | ||||||
II 488,25 | «quis totum scis corpus iam perolesse bisulcis», | ||||||
II 488,26 | pro peroleuisse. Virgilius in XII: | ||||||