Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 231 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 231,1 | pueri, cuius femininum puera dicebant antiquissimi, unde et puerpera | ||||||
II 231,2 | dicitur, quae puerum uel pueram parit, id est puellam, quod est | ||||||
II 231,3 | diminutiuum puerae, ut capra capella, tenera tenella, umbra umbella. | ||||||
II 231,4 | Ouidius etiam hoc approbat, qui in V metamorphoseon de puella | ||||||
II 231,5 | Proserpina narrans dicit: | ||||||
II 231,6 | «tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis», | ||||||
99b26 | 231,6 | book 6 | 53 | tantaque .. etc.: | |||
99b26 | 231,6 | book 6 | 4111 | puerilibus: | |||
II 231,7 | quod deriuatiuum non pertineret ad feminas, nisi etiam puera esset | ||||||
99b27 | l | 231,7 | book 6 | 3221 | (quod) dirivativum: | ||
99b28 | 231,7 | book 6 | 4121 | puera: | |||
II 231,8 | dictum. quod tamen comprobat etiam Suetonius diuersos ponens usus in | ||||||
II 231,9 | libro, qui est de institutione officiorum . Liuius in Odyssia: | ||||||
II 231,10 | «mea puera, quid uerbi ex tuo ore supera fugit?». | ||||||
II 231,11 | idem alibi: | ||||||
II 231,12 | «puerarum manibus confectum pulcherrime». | ||||||
II 231,13 | non est tamen ignorandum, quod etiam hic puerus et hic et haec puer | ||||||
II 231,14 | uetustissimi protulisse inueniuntur et puellus puella. Lucilius in XI: | ||||||
99b34 | 231,14 | book 6 | 4143 | inve[niuntur]: | |||
II 231,15 | «inde uenit Romam tener ipse etiam atque puellus». | ||||||
II 231,16 | Caecilius in imbris: | ||||||
II 231,17 | «age age i, puere, duc me ad patrios fines | ||||||
99b37 | m | 231,17 | book 6 | 52 | |||
II 231,18 | decoratum opipare». | ||||||
II 231,19 | Afranius in incendio: | ||||||
II 231,20 | «o puere puere, sine prospicere me mihi». | ||||||
99b39 | n | 231,20 | book 6 | 52 | |||
II 231,21 | Plautus in lenonibus geminis: | ||||||
II 231,22 | «dolet hic puellus sese uenum ducier». | ||||||
II 231,23 | Lucilius in IIII: | ||||||