Grammatici Latini III, p. 143: Priscian, book 17 (De constructione)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)
III 143,1 | intellegitur, iste uero propinquiore, hic autem non solum de praesente, | ||||||
III 143,2 | uerum etiam de absente possumus dicere, ad intellectum referentes | ||||||
III 143,3 | demonstrationem, ut praedictum est, ut: | ||||||
III 143,4 | «hoc regnum dea gentibus esse» | ||||||
248b12 | d | 143,4 | book 17 | 52 | hoc .. etc.: | ||
III 143,5 | Virgilius in I [ad absentem Carthaginem retulit demonstrationem]; iste | ||||||
III 143,6 | uero plerumque ad oculorum demonstrationem profertur. Virgilius in VI: | ||||||
248b14 | e | 143,6 | book 17 | 52 | virgilius: | ||
III 143,7 | «non hoc ista sibi tempus spectacula poscit»; | ||||||
III 143,8 | inueniuntur tamen etiam hoc de absentibus protulisse auctores, uel de eis, | ||||||
248b16 | 143,8 | book 17 | 12 | éis | |||
III 143,9 | quae cerni non possunt, ut supra dictum est. Virgilius in XI: | ||||||
248b17 | f | 143,9 | book 17 | 52 | virgilius: | ||
249a m.s. | a | book 17 | 59 | ||||
III 143,10 | «sed nunc est omnia quando / | ||||||
III 143,11 | iste animus supra». | ||||||
III 143,12 | Terentius in adelphis: | ||||||
III 143,13 | «iste tuus ipse sentiet / | ||||||
III 143,14 | posterius», | ||||||
III 143,15 | cum de absente Aeschino dicat. ille quoque, cum est etiam relatiuum, | ||||||
III 143,16 | potest tam de absente quam de praesente accipi, ut: | ||||||
III 143,17 | «sic Iuppiter ille monebat», | ||||||
III 143,18 | et: | ||||||
III 143,19 | «tune ille Aeneas?», | ||||||
III 143,20 | et: | ||||||
III 143,21 | «ille ego, qui quondam gracili modulatus auena / | ||||||
III 143,22 | carmen». | ||||||
III 143,23 | licet tamen per figuram conuersionis, id est κατ᾽ ἀποστροφήν, absentis | ||||||
III 143,24 | quasi praesentis loquendo uti secunda persona, ut Iuuenalis in II: | ||||||
III 143,25 | «tune duos una, saeuissima uipera, cena, / | ||||||
III 143,26 | tune duos?». | ||||||
III 143,27 | quomodo tamen apud Graecos additur ι quibusdam pronominibus ad | ||||||