Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 96 (not a transcription from the St Gall manuscript).
II 96,1 | facile memoriae mandatur», qui superlatiuus magis ab aduerbio in er | ||||||
43b14 | b | 96,1 | book 3 | 4228 | magis: | ||
43b14 | c | 96,1 | book 3 | 543 | adverbio: | ||
II 96,2 | desinente uidetur nasci. nomen enim positiuum in us desinit, ut Capro | ||||||
43b16 | 96,2 | book 3 | 4143 | capro: | |||
II 96,3 | uidetur, nuperus, cuius accusatiuum Plautus profert in captiuis: | ||||||
II 96,4 | «recens captum hominem, nuperum et nouicium». | ||||||
II 96,5 | et bene: ut super superus, sic nuper nuperus debet esse. Liuius | ||||||
43b18 | d | 96,5 | book 3 | 4228 | bene: | ||
II 96,6 | in Odyssea: | ||||||
II 96,7 | «inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?». | ||||||
II 96,8 | tertiae uero declinationis nomina, quae habent superlatiuum, absque | ||||||
II 96,9 | in er desinentibus, de quibus supra dictum est, cetera genetiuo assumunt | ||||||
II 96,10 | simus, ut locuples locupletis locupletissimus, uilis uilis uilissimus, | ||||||
II 96,11 | sapiens sapientis sapientissimus, iners inertis inertissimus, concors | ||||||
II 96,12 | concordis concordissimus, audax audacis audacissimus. | ||||||
II 96,13 | excipiuntur haec: facillimus, difficillimus, gracillimus, | ||||||
II 96,14 | humillimus, simillimus, dissimillimus, agillimus, quorum, cum in is desinunt, | ||||||
II 96,15 | positiui abiecta is et assumpta limus faciunt superlatiuos. excipiuntur | ||||||
II 96,16 | etiam in bris desinentia: ris enim in er mutant et accepta rimus | ||||||
II 96,17 | faciunt superlatiuum, salubris saluberrimus, celebris celeberrimus. | ||||||
II 96,18 | Cicero in II ad Herennium: «locus quaeritur celebris an | ||||||
II 96,19 | desertus». Ouidius tamen saluber dixit et celeber in IIII fastorum: | ||||||