Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 357 (not a transcription from the St Gall manuscript).
II 357,1 | inuenimus antiquos datiuum et ablatiuum plurales in is productam | ||||||
II 357,2 | proferentes contra regulam tertiae declinationis, quam seruant in ceteris casibus | ||||||
II 357,3 | supra dictorum nominum. ut Cicero frequenter in Verrinis | ||||||
II 357,4 | toreumatīs dicit et peripetasmatīs et emblematīs. in libro de signis: | ||||||
134a42 | e | 357,4 | book 7 | 59?[?] 58?[?] | |||
II 357,5 | «nunc de peripetasmatis quemadmodum te expedias non | ||||||
II 357,6 | habes». in eodem: «scaphia cum emblematis». idem ad Herennium | ||||||
II 357,7 | IIII: «de orationibus aut poematis», quamuis neutro genere hoc | ||||||
134a47 | 357,7 | book 7 | 4142 | ubique: | |||
II 357,8 | ubique profert. si enim, sicut Plautus et alii uetustissimi, femininum hoc | ||||||
134a47 | 357,8 | book 7 | 4141 | si: | |||
134a47 | 357,8 | book 7 | 4141 | enim: | |||
II 357,9 | protulisset, pares syllabas omni casui seruasset absque genetiuo plurali | ||||||
II 357,10 | secundum analogiam primae declinationis. est igitur magis apud | ||||||
II 357,11 | Ciceronem et eos, qui similiter in huiuscemodi proferunt, heterocliton uel, ut | ||||||
II 357,12 | Celso uidetur, a nominatiuo hoc peripetasmatum, hoc emblematum. | ||||||
II 357,13 | excipitur etiam bobus, ut dixi, euphoniae causa pro bouibus; est enim | ||||||
II 357,14 | genetiuus singularis bouis. Horatius in carmine saeculari: | ||||||
II 357,15 | «quaeque uos bobus ueneratur albis». | ||||||
II 357,16 | idem in III carminum: | ||||||
II 357,17 | «sol ubi montium / | ||||||
II 357,18 | mutaret umbras et iuga demeret / | ||||||
II 357,19 | bobus fatigatis, amicum / | ||||||
II 357,20 | tempus agens abeunte nocte». | ||||||
II 357,21 | de accusatiuo plurali tertiae declinationis | ||||||
II 357,22 | accusatiuus pluralis tertiae declinationis similis est proprio nominatiuo, | ||||||
134b12 | 357,22 | book 7 | 4143 | accusativus: | |||
II 357,23 | sicut et uocatiuus. in illis uero, quae genetiuum eiusdem numeri in um | ||||||
II 357,24 | finiunt, plerumque per es longam profertur: hi latrones hos latronēs o | ||||||