Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 338 (not a transcription from the St Gall manuscript).
II 338,1 | «quos homines quondam Laurentis terra recepit». | ||||||
II 338,2 | Naeuius neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici. | ||||||
II 338,3 | ad cuius similitudinem debet et hoc dite dici, unde pluraliter ditia | ||||||
II 338,4 | Lucanus in VIIII: | ||||||
II 338,5 | «non illic Libycae posuerunt ditia gentes / | ||||||
II 338,6 | templa». | ||||||
II 338,7 | Lucilius tamen | ||||||
II 338,8 | «oleum Casinas» | ||||||
II 338,9 | pro Casinate. Titinius in psaltria: | ||||||
II 338,10 | «Ferentinatis populus res Grecas studet». | ||||||
129b11 | a | 338,10 | book 7 | 566[?] | ομοτριος: | ||
II 338,11 | Plautus in Sticho infimatis: | ||||||
II 338,12 | «ergo oratores populi summates uiri / | ||||||
II 338,13 | summi accubent, ego infimatis infimus». | ||||||
II 338,14 | inueniuntur tamen quidam in huiuscemodi nominibus etiam in e ablatiuum | ||||||
II 338,15 | proferentes, quod mox usus approbet. similiter mensium nomina in is | ||||||
129b17 | b | 338,15 | book 7 | 543 34 | mox: [‘i.e. we shall say it afterwards (lit. ahead)’] [analysis] | ||
129b17 | 338,15 | book 7 | 4122 | nomina: | |||
II 338,16 | uel in er desinentia ablatiuum per i finiunt: Quintilis a Quintili, | ||||||
129b19 | c | 338,16 | book 7 | 212 | [quin]tilis: | ||
II 338,17 | Aprilis ab Aprili, September a Septembri, October ab Octobri. | ||||||
II 338,18 | Iuuenalis in V: | ||||||
II 338,19 | «hesternum solitus medio seruare minutal / | ||||||
II 338,20 | Septembri». | ||||||
II 338,21 | idem in III: | ||||||
II 338,22 | «pallere et uinum toto nescire Decembri». | ||||||
II 338,23 | possunt tamen haec etiam communia esse, unde kalendas Septembres | ||||||