Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 146 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 146,1 | quamuis ideo ponantur, ut unumquemque ab aliis omnibus discernant, incerta | ||||||
III 146,2 | sint tamen, cum non possint omnes eius qualitates, quae illum separant | ||||||
III 146,3 | ab aliis omnibus, ostendere absque demonstrationis auxilio, quae fit per | ||||||
III 146,4 | pronomen. quamuis enim sciamus, quod poëta sit Virgilius et filius | ||||||
III 146,5 | Maronis, cernentes eum, si posset fieri, nesciebamus, eius esse hoc nomen, | ||||||
III 146,6 | nisi si qui nobis eum demonstrans dixisset: hic est Virgilius. | ||||||
III 146,7 | propter quod per singulas figurationes separatus nominatiuus exigebat obliquos | ||||||
249b1 | 146,7 | book 17 | 58 | ||||
III 146,8 | casus congruos proprietatis suae, ne fieret significatio tam confusa. inde | ||||||
III 146,9 | etiam genera necessario subeunt, ut cum qualitate figurationis discernant | ||||||
III 146,10 | etiam genus. inde inuentae sunt etiam adiectiuae positiones, ut | ||||||
III 146,11 | consequentia nominibus communibus uel propriis compleantur, ut equo albus | ||||||
III 146,12 | uel fortis, Platoni uero sapiens uel bonus adicitur, Marti Gradiuus | ||||||
249b7 | 146,12 | book 17 | 58 | ||||
III 146,13 | et alia multa, quae possunt accidere. unde etiam compositiones sunt | ||||||
III 146,14 | inuentae, ut beneficus, maleficus, omnipotens, quae ex accidentibus | ||||||
III 146,15 | conficiebantur [quae sunt qualitatis uel quantitatis]. pronomina uero | ||||||
III 146,16 | ea, quae ad nihil aliud aspiciunt per demonstrationem nisi ad propriam | ||||||
III 146,17 | aliquam substantiam et ad ei accidentes qualitates, quae possunt oculis | ||||||
III 146,18 | conspici, ut album uel nigrum, longum uel breue (uoce | ||||||
III 146,19 | autem ipsa pronominis non manifestantur nisi substantiae), iure | ||||||
III 146,20 | plurimas recusauerunt uocum figurationes, quippe cum singulae earum per | ||||||
III 146,21 | singulos casus pro omnibus accipiantur nominibus: in omnibus enim rebus | ||||||
III 146,22 | substantiae quidem singulae sunt, qualitates uero multae, quae nomine | ||||||
III 146,23 | uolunt intellegi. quod si uerum est, naturaliter abstitit ab eis nominum | ||||||
III 146,24 | consequens declinatio, ne, cum pro omnibus accipiantur nominibus, uni | ||||||
249b20 | 146,24 | book 17 | 58 | ||||
249b m.i. | a | book 17 | 59 | ||||
III 146,25 | eorum terminationi succedant. et cum unicam ad omnia, quae sunt, | ||||||
III 146,26 | habeant significationem, ut una uoce generali proprietates omnium | ||||||