Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 474 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 474,1 | «tunc clipei resonunt et ferri stridit acumen». | ||||||
II 474,2 | idem in XIIII: | ||||||
II 474,3 | «litora lata sonunt». | ||||||
II 474,4 | Accius in Clytaemnestra: | ||||||
II 474,5 | «sed ualuae resonunt regiae». | ||||||
II 474,6 | Lucretius: | ||||||
II 474,7 | «caligare oculos, sonere aures». | ||||||
II 474,8 | steti uero stātum supinum paenultima producta debet facere, unde | ||||||
169b14 | b | 474,8 | book 9 | 53 541 | statum: | ||
169b14 | c | 474,8 | book 9 | 541 | debet (facere): | ||
II 474,9 | Lucanus in II: | ||||||
II 474,10 | «constātura fides superum», | ||||||
II 474,11 | cum dătum et dătus, sicut superius ostendimus, corripiant a | ||||||
II 474,12 | paenultimam. est tamen in hoc quoque notandum, quod nomina ab eo deriuata | ||||||
169b17 | d | 474,12 | book 9 | 3232 | hoc: | ||
169b17 | e | 474,12 | book 9 | 3232 | eo: | ||
II 474,13 | a paenultimam corripiunt uel antepaenultimam, ut stătus stăta stătum | ||||||
II 474,14 | stăbilis. Lucanus in X: | ||||||
II 474,15 | «quorum stăta tempora flatus». | ||||||
II 474,16 | idem in V: | ||||||
II 474,17 | «quam non e stăbili, tremulo sed culmine cuncta / | ||||||
II 474,18 | despiceret». | ||||||
II 474,19 | composita ab eo uarie uetustissimi protulerunt, asto astitum et astatum, | ||||||
II 474,20 | praesto praestitum et praestatum. Aemilius Porcina orator in | ||||||
II 474,21 | oratione, uti lex Aemilia abrogetur: «tempore adstiturum | ||||||
II 474,22 | atque petiturum me esse». Brutus in epistulis: «occiso Gaio | ||||||
II 474,23 | Caesare, postquam mare transierat, praestatum est». | ||||||
II 474,24 | u uero longam ante tum unum habet: iūtum et ab eo | ||||||