Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 144 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 144,1 | uim significationis intendendam, ut ἐκεινοσί, οὑτοσί, ὁδί, sic etiam apud | ||||||
III 144,2 | nos met, te, pte, ce appositae intendunt significationem, ut egomet, | ||||||
III 144,3 | tute, meapte, nostrapte, huiusce, de quibus, cum de pronomine | ||||||
III 144,4 | tractabamus, latius diximus. | ||||||
III 144,5 | definiuntur autem personae pronominum non solum demonstratione, | ||||||
III 144,6 | quae praesentium cognitionem sub oculis ostendit, sed etiam relatione, | ||||||
III 144,7 | quae absentium recognitionem habet. itaque bene dicebat Aristarchus, | ||||||
III 144,8 | coniuga esse personis pronomina, cum similiter et coniuncte per omnes | ||||||
III 144,9 | personas definiuntur uel demonstratione uel relatione, uerba uero inconiuga, | ||||||
III 144,10 | cum in prima quidem et secunda persona finiuntur, in tertia uero non, | ||||||
III 144,11 | nisi praecipuus sit ad aliquem unum pertinens actus, ut fulminat et | ||||||
III 144,12 | tonat de Ioue solo intellegimus, non quod uerbum tertiae personae | ||||||
III 144,13 | finitum est, sed quod is, qui eius significationem agit, proprium habet | ||||||
III 144,14 | hunc actum. manifestum est igitur, quod ideo diuersae sunt pronominis | ||||||
III 144,15 | positiones in tertia persona, ne una uoce diuersae significentur personae. | ||||||
III 144,16 | consequebatur enim, ut ipsae quoque infinitae essent, quomodo in uerbis | ||||||
III 144,17 | tertiae personae, quod contrarium erat proprietati pronominum, quippe, | ||||||
III 144,18 | cum una dictio plura significat, infinitatis causa fit; praeterea aliae | ||||||
III 144,19 | quidem partes casuales a nominatiuo genetiuum et ceteros casus ad | ||||||
III 144,20 | consequentiam nominatiui solent perficere. | ||||||
III 144,21 | principalia uero pronomina, id est ego, tu, mei, tui, sui, mihi, | ||||||
III 144,22 | tibi, sibi, positiue magis per singulos casus declinantur, cum non potest | ||||||
III 144,23 | ego secundum rationem casualium mei genetiuum adhibere, neque | ||||||
III 144,24 | tamen mei genetiuus mihi et me oportune asciscit, numeris | ||||||
249a8 | b | 144,24 | book 17 | 212 | +asciscat: | ||
III 144,25 | quoque positiue commutatis, ego, mei, nos; tu, tui, uos. nullus enim | ||||||
249a9 | 144,25 | book 17 | 12 | commotatís | |||
249 m.i. | c | book 17 | 59 | ||||
III 144,26 | genetiuus, qui non ex nominatiuo fit, conuenienter declinatus potest | ||||||