Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 139 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 139,1 | quoad quoque et infinitum et interrogatiuum et relatiuum est. | ||||||
III 139,2 | accipitur enim pro quousque et pro quando, quod triplicem habet | ||||||
III 139,3 | significationem, ut ostendimus. Terentius in Phormione: | ||||||
III 139,4 | «quid? senem / | ||||||
III 139,5 | quoad expectatis uestrum?» | ||||||
III 139,6 | interrogatiue dixit. idem et relatiuum est, ut quoad iussisti, parui, | ||||||
III 139,7 | infinitum: quoad libet, scribo. similiter quousque, usque ad quod | ||||||
III 139,8 | tempus uel usque ad quem locum, et interrogatiuum et relatiuum et | ||||||
III 139,9 | infinitum potest esse: interrogatiuum, ut Cicero in I inuectiuarum: | ||||||
III 139,10 | «quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?», | ||||||
III 139,11 | relatiuum, ut quousque uisum est doctori, didici, infinitum, ut | ||||||
III 139,12 | quousque uideatur tibi, uenio. et localia quidem aduerbia frequentissime | ||||||
III 139,13 | pro temporalibus ponunt auctores, temporalia uero pro localibus | ||||||
III 139,14 | nusquam, ut Virgilius in V: | ||||||
247a29 | b | 139,14 | book 17 | 52 | virgilius: | ||
III 139,15 | «hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim / | ||||||
III 139,16 | gaudia pertemptant mentem», | ||||||
III 139,17 | hic pro tunc. idem in II Aeneidos: | ||||||
247a31 | 139,17 | book 17 | 111[?] | híc | |||
247a31 | c | 139,17 | book 17 | 52 | idem: | ||
III 139,18 | «inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto», | ||||||
III 139,19 | inde pro postea et deinde. | ||||||
III 139,20 | quoniam de his, quae loco articulorum accipi possunt apud Latinos, | ||||||
III 139,21 | in supra dictis ostendimus et de generaliter infinitis uel relatiuis uel | ||||||
III 139,22 | interrogatiuis nominibus, quae relationis causa stoici inter articulos ponere | ||||||
III 139,23 | solebant, et de aduerbiis, quae uel ex eis nascuntur uel eorum diuersas | ||||||
III 139,24 | sequuntur significationes, consequens esse existimo, de pronominum quoque | ||||||
III 139,25 | constructione disserere. articuli enim cum nominibus in oratione | ||||||
III 139,26 | accipiuntur, ea uero pro nominibus. neque apud Graecos tamen pronomina | ||||||
III 139,27 | demonstratiua, quippe praesentes ostendentia personas, quae in prima sunt | ||||||
III 139,28 | cognitione, articulorum esse possunt capacia praepositiuorum, quibus | ||||||
247a42 | d | 139,28 | book 17 | 541 | +cognitione: | ||
247b m.s. | a | book 17 | 59 | [‘croaking’] [analysis] | |||
247b1 | b | 139,28 | book 17 | 3221 | +quibus: | ||
III 139,29 | Latinitas caret, sicut docuimus. et manifestum, quod ideo et casus recipiunt | ||||||
III 139,30 | pronomina, ut pro toto nomine subeant, id est pro omnibus eius casibus, | ||||||