Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 138 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 138,1 | stetere causae, cur perirent / | ||||||
III 138,2 | funditus», | ||||||
III 138,3 | cur διόπερ. idem in eodem: | ||||||
III 138,4 | «neu miserabiles / | ||||||
III 138,5 | decantes elegos, cur tibi iunior / | ||||||
III 138,6 | laesa praeniteat fide», | ||||||
III 138,7 | cur διότι. quia similiter Virgilius in V interrogatiue: | ||||||
III 138,8 | «heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?». | ||||||
246b41 | d | 138,8 | book 17 | 52 | heu .. etc.: | ||
247a m.s. | a | book 17 | 59 | ||||
III 138,9 | Terentius uero in adelphis: | ||||||
III 138,10 | «quia praeter spem euenit», | ||||||
III 138,11 | relatiue dixit, διότι. omnes enim species causarum eis respondentur, | ||||||
III 138,12 | quomodo illis omnes species localium uel temporalium aduerbiorum uel | ||||||
III 138,13 | nominum. quae uero non ad diuersas pertinent species, aduerbia | ||||||
III 138,14 | interrogatiua esse non possunt, ut hortandi heia, uocandi heus, respondendi | ||||||
III 138,15 | hem et similia. inuenitur quisque pro quicumque, qualisque pro | ||||||
III 138,16 | qualiscumque. similiter aduerbia quoque pro quocumque, | ||||||
III 138,17 | quaque pro quacumque, quandoque pro quandocumque | ||||||
III 138,18 | [Virgilius | ||||||
III 138,19 | in VII: | ||||||
III 138,20 | «o matres, audite ubi quaeque, Latinae», | ||||||
III 138,21 | pro quaecumque; potest tamen hic ubi pro ubicumque accipi]. | ||||||
III 138,22 | quorsum quoque ex quo et uersum compositum tam | ||||||
III 138,23 | interrogatiuum quam relatiuum et infinitum esse potest omnium localium ad | ||||||
III 138,24 | regionem aliquam uergere demonstrantium, ut si interrogem quorsum | ||||||
III 138,25 | uadis? bene redditur horsum, istorsum, sursum, deorsum, | ||||||
III 138,26 | dextrorsum, sinistrorsum, orientem uersus, occidentem uersus et | ||||||
III 138,27 | similia. idem et relatiuum est, cum grauatur, ut si dicam quorsùm | ||||||
247a13 | 138,27 | book 17 | 12 | íi | |||
III 138,28 | ille ierat, et ego ii, et infinitum, ut quorsùm ille uadit, et tu uade. | ||||||