Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 95 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 95,1 | continuatiuas inter species causalium posuerunt, quomodo et adiunctiuas et | ||||||
III 95,2 | effectiuas, nec irrationabiliter; et continuationis enim et subcontinuationis et | ||||||
III 95,3 | adiunctionis et effectionis per has causa ostenditur reddi: continuationis, | ||||||
III 95,4 | ut si ambulat, mouetur; subcontinuationis: quia ambulat, mouetur; | ||||||
III 95,5 | adiunctionis: ut moueatur, ambulat; effectionis: mouetur, ambulat enim | ||||||
III 95,6 | (est autem quando ut etiam pro ὅτι Graeca ponitur. Terentius in | ||||||
III 95,7 | Phormione: | ||||||
III 95,8 | «si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, / | ||||||
234b14 | f | 95,8 | book 16 | 52 | virgilius: | ||
III 95,9 | non causam dico»). | ||||||
III 95,10 | sunt etiam causales quasi proprio nomine: quoniam prodest tibi, lege, et | ||||||
234a8 | a | 95,10 | book 16 | 541 | +proprio: | ||
III 95,11 | «quianam tanti cinxerunt aethera nimbi», | ||||||
234a9 | 95,11 | book 16 | 111[?] | heú (quianam) | |||
III 95,12 | Virgilius in V, et quamobrem discede. | ||||||
III 95,13 | causales igitur, quas alii in una specie posuerunt, Apollonius, pater | ||||||
III 95,14 | Herodiani, in quinque species diuidit, quas supra ostendimus, id est | ||||||
III 95,15 | continuatiuas, subcontinuatiuas, causales, adiunctiuas, effectiuas. adiunctiuae | ||||||
III 95,16 | sunt, quae uerbis subiunctiuis adiunguntur, ut si, cum, ut, dum, | ||||||
III 95,17 | quatenus, quando ἵνα Graecam coniunctionem significat, similiter cum, quando | ||||||
234a15 | b | 95,17 | book 16 | 52 | +ina: | ||
III 95,18 | ἐπάν Graeca intellegitur, ut si uenias, faciam et ut prosit tibi, facio et | ||||||
III 95,19 | «multa quoque et bello passus, dum conderet urbem / | ||||||
234a17 | c | 95,19 | book 16 | 52 | +multa .. etc.: | ||
III 95,20 | inferretque deos Latio». | ||||||
III 95,21 | similiter quatenus id libenter faciat, et Virgilius in bucolico: | ||||||
III 95,22 | «cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito». | ||||||
234a20 | d | 95,22 | book 16 | 52 | cum .. etc.: | ||
III 95,23 | inueniuntur tamen ex his quaedam et causales, ut exerceo te, ut sis | ||||||
III 95,24 | sanus; eris doctus, si legas. et hoc interest inter adiunctiuas et proprie | ||||||
234a23 | 95,24 | book 16 | 4122 | +adiunctivas: | |||
III 95,25 | causales, quod hae cum affirmatione, illae cum dubitatione proferuntur. | ||||||
234a23 | 95,25 | book 16 | 4122 | +casuales: | |||
III 95,26 | inueniuntur tamen nomina uel pronomina uel etiam praepositiones uel | ||||||
III 95,27 | aduerbia, quae loco causalium accipiuntur coniunctionum: pronomina, ut | ||||||
III 95,28 | ideo, eo; nomina, qua causa, qua gratia, quapropter, quamobrem et | ||||||