Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 56 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 56,1 | «huic supera duplices umeros adfixa uidetur / | ||||||
III 56,2 | stella micans tali specie talique nitore». | ||||||
III 56,3 | a super deriuatiua fiunt superbus, superus, supremus. | ||||||
223b30 | n | 56,3 | book 14 | 34 | +super: | ||
III 56,4 | cum apud Graecos omnes praepositiones, quae sunt decem et octo, | ||||||
III 56,5 | ut praediximus, et componi possunt et apponi, apud Latinos sunt | ||||||
III 56,6 | quedam, quae et componuntur et apponuntur, ut ad, ob, per, a, ab, abs, | ||||||
III 56,7 | de, e, ex, ante, circum, contra, inter, post, trans, praeter, pro, prae. | ||||||
III 56,8 | sunt quae numquam componuntur, ut apud, citra, circa, erga, extra, | ||||||
III 56,9 | infra, iuxta, pone, prope, secundum, ultra, supra, quorum pleraque | ||||||
III 56,10 | aduerbiorum uim habent, ut ostendimus. sunt quae numquam apponuntur, | ||||||
III 56,11 | ut di, dis, re, se, am, con. haec enim sex semper in compositione | ||||||
III 56,12 | inueniuntur, quas, quamuis, cum per se poni non possunt, separatae in | ||||||
III 56,13 | contextu orationis ideoque partes orationis dici uera ratione non possunt, | ||||||
III 56,14 | tamen, quia uim et significantiam habent praepositionum et in ipsa | ||||||
III 56,15 | compositione semper praepositiuae sunt, ideo praepositionibus connumerauerunt. | ||||||
III 56,16 | et di quidem et dis eandem significationem habent, quomodo ab | ||||||
III 56,17 | et abs. sunt autem separatiuae, ut diuido, diduco; distraho, discurro, | ||||||
224a5 | a | 56,17 | book 14 | 212 23 | +divido: | ||
224a5 | b | 56,17 | book 14 | 212 23 | +diduco: | ||
III 56,18 | quod apud Graecos διά praepositio facit. et sciendum, quod tunc dis | ||||||
III 56,19 | praeponitur, quando sequitur c uel f uel p uel s uel t uel i loco | ||||||
III 56,20 | consonantis, ut discumbo, discutio; differo, diffido, diffundo, in quibus s in | ||||||
III 56,21 | f conuertitur euphoniae causa; displiceo, disputo, disperdo; dissicio, | ||||||
224a14'' | c | 56,21 | book 14 | 212 | +dissitio: | ||
III 56,22 | dissero; distraho, disturbo, distorqueo; disiectus, disiungo. aliis uero | ||||||
III 56,23 | quibuscumque consonantibus sequentibus di praeponitur: dimitto, diruo, | ||||||
III 56,24 | diduco, digero, diluo. et ubique producitur di, excepto dĭrimo et | ||||||
224a12 | d | 56,24 | book 14 | 212 | +disertus: | ||
III 56,25 | dĭsertus. Lucanus in IIII: | ||||||
III 56,26 | «dĭrimit tentoria gurges». | ||||||
224a13 | 56,26 | book 14 | 58 | ||||
III 56,27 | idem in eodem: | ||||||