Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 65: Priscian, book 15 (De aduerbio, de interiectione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 65,1Terentius in Phormione:
III 65,2«cui opera uita erat, ruri fere /
III 65,3se continebat».
III 65,4per accusatiuum, ut Romam, Athenas. Terentius in Andria:
III 65,5«quid tu Athenas insolens?».
III 65,6per ablatiuum Virgilius in bucolico:
225b28o65,6book 1552 virgilius: (m.l.) virgilii/ bocolica
III 65,7«forte sub arguta consederat ilice Daphnis».
III 65,8idem in eodem:
225b29p65,8book 1552 idem: (m.l.) virgilii/ bocolica
III 65,9«alternis dicetis, amant alterna Camenae».
III 65,10cum autem loco aduerbiorum accipiuntur, manent indeclinabilia, licet
III 65,11iungantur nominum uel pronominum uel participiorum diuersis casibus, ut
III 65,12«sublime uolans», sublime uolantis, sublime uolanti. sic igitur omnia
III 65,13discernas nomina uim aduerbiorum recipientia uel non.
225b3565,13book 154143 recipientia: " (ibid.) non: "
226a m.s.a224book 1559 (m.s.) mochoe noiṅdrommo
[‘Mochae of Oendrium’] [analysis]
III 65,14et primitiua quidem uniformia sunt nec regulam aliquam a
III 65,15similitudine uel collatione aliorum possunt accipere, ut cras, cur, heus, sic,
III 65,16nempe; deriuatiua uero, quae sub aliqua certa proferuntur forma, inter
III 65,17sese adhibita collatione rationem plerumque regulae possunt accipere pro
III 65,18similitudine terminationum. plerumque autem diximus propter excepta
III 65,19uel anomala, ut bene, male, duriter. ergo per singulas terminationes
III 65,20necessarium est eorum formas inspicere.
III 65,21a igitur terminantia uel primitiua sunt, ut ită, quod solum a
III 65,22correptam habuit, quamuis quidam puta quoque aduerbium esse accipiant
III 65,23ideoque Persium id corripuisse, ut
III 65,24«hoc pută non iustum est, illud male, rectius illud»,
III 65,25uel composita, ut praetereā, intereā, posteā, anteā, quae omnia
III 65,26producunt a terminalem, uel ablatiui sunt nominum, qui pro aduerbiis
III 65,27accipiuntur, ut una, qua, nequa, Roma, ut Virgilius in I Aeneidos:
226a8b65,27book 1552 virgilius: (m.l.) virgilius
III 65,28«una eurusque notusque ruunt, creberque procellis».
226a9c65,28book 15572 +procellis: .africus.
III 65,29idem in eodem:
226a9d65,29book 1552 idem: (m.l.) virgilius

 

previous pagenext page