Grammatici Latini II, p. 99: Priscian, book 3 (De comparatione, de superlativo, de diminutivo)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)
II 99,1 | in remus (quae sola forma e habuit longam in paenultima, cum omnis | ||||||
II 99,2 | forma superlatiui i correptam habeat ante mus, ut pulcherrĭmus, | ||||||
II 99,3 | doctissĭmus, sapientissĭmus, maxĭmus, ultĭmus) ab aduerbiis siue | ||||||
II 99,4 | praepositionibus uenientia desinunt haec: extra exterior extrēmus, supra superior | ||||||
II 99,5 | suprēmus, post posterior postrēmus. ex quo apparet, neque a supero | ||||||
44b9 | a | 99,5 | 44a1 | book 3 | 3226[?] | quo: [‘[…] i.e. long e in (the) penult’] [analysis] | |
II 99,6 | neque a postero fieri comparatiuos siue superlatiuos, sicut neque ab | ||||||
II 99,7 | infero infimus, quod solum in fimus desinit, sed ab aduerbio infra | ||||||
II 99,8 | inferior infimus, nam si essent a [nomine] supero, postero, infero, | ||||||
II 99,9 | seruassent regulam in us terminantium secundae declinationis, quae in | ||||||
II 99,10 | simus faciunt superlatiuum. | ||||||
II 99,11 | in nimus unum anomalum desinit, paruus minor minimus. | ||||||
II 99,12 | in rimus a uerbo unum inuenitur, detero deterior deterrimus et unum | ||||||
II 99,13 | anomalum, plurimus. | ||||||
II 99,14 | in simus etiam unum anomalum inuenitur, pessimus. nam | ||||||
II 99,15 | nouissimus uidetur [secundum analogiam] a nouo factum. ab eo autem, quod | ||||||
II 99,16 | est ante anterior, superlatiuum [in usu] non inueni. a paene autem | ||||||
II 99,17 | aduerbio superlatiuum in simus protulit Plautus in mustellaria: | ||||||
44b28 | 99,17 | book 3 | 4122 | plautus: | |||
44b28 | b | 99,17 | book 3 | 566[?] | mustellaria: | ||
II 99,18 | «ita mea consilia peruortit paenissime». | ||||||
II 99,19 | item ab eo, quod est penitus aduerbium, superlatiuo usus est idem in | ||||||
II 99,20 | Persa: | ||||||
44b31 | c | 99,20 | book 3 | 566[?] | ipsafortivam: | ||
II 99,21 | «furtiuam adductam ex Arabia penitissima». | ||||||
II 99,22 | sciendum tamen, quod etiam nomen inuenitur, hic penitus, huius peniti, | ||||||
II 99,23 | ex quo magis superlatiuus gradus nascitur. Plautus in asinaria: | ||||||
44b33 | d | 99,23 | book 3 | 4228 | magis: | ||
II 99,24 | «etiamne? :: age quaeso Hercle usque ex penitis | ||||||
II 99,25 | faucibus». | ||||||