Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 97 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 97,1 | Virgilius in I Aeneidos, et: | ||||||
III 97,2 | «hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet», | ||||||
234b9 | d | 97,2 | book 16 | 52 | hic .. etc.: | ||
III 97,3 | idem in eodem. | ||||||
III 97,4 | approbatiuae sunt, quae approbant rem; Virgilius in XII: | ||||||
III 97,5 | «equidem merui nec deprecor, inquit». | ||||||
234b12 | e | 97,5 | book 16 | 52 | equidem .. etc.: | ||
III 97,6 | Terentius in Phormione: | ||||||
III 97,7 | «ita, cognatam quidem, at nos unde?». | ||||||
III 97,8 | inueniuntur et causales pro approbatiuis, ut Virgilius in II Aeneidos: | ||||||
III 97,9 | «di, si qua est caelo pietas, quae talia curat». | ||||||
234b14 | g | 97,9 | book 16 | 543 212 | +si (qua): | ||
III 97,10 | idem in I: | ||||||
234b15 | h | 97,10 | book 16 | 52 | idem: | ||
234b15 | i | 97,10 | book 16 | 543 212 | +si: | ||
III 97,11 | «si quid / | ||||||
III 97,12 | usquam iustitiae est». | ||||||
III 97,13 | idem in V: | ||||||
234b16 | k | 97,13 | book 16 | 52 | idem: | ||
III 97,14 | «si concessa peto, si dant ea moenia parcae». | ||||||
III 97,15 | et sciendum, quod, quando approbatiuae sunt, indicatiuo modo | ||||||
III 97,16 | coniunguntur. | ||||||
III 97,17 | disiunctiuae sunt, quae, quamuis dictiones coniungunt, sensum tamen | ||||||
III 97,18 | disiunctum et alteram quidem rem esse, alteram uero non esse significant, | ||||||
III 97,19 | ut ue, uel, aut. Virgilius in VII: | ||||||
234b21 | l | 97,19 | book 16 | 52 | virgilius: | ||
III 97,20 | «siue errore uiae seu tempestatibus acti», | ||||||
III 97,21 | et uel dies est uel nox. Iuuenalis in I: | ||||||
III 97,22 | «aut dic, aut accipe calcem». | ||||||
III 97,23 | Virgilius in II Aeneidos: | ||||||
III 97,24 | «aut aliquis latet error, equo ne credite, Teucri». | ||||||
234b24 | m | 97,24 | book 16 | 52 | aut .. etc.: | ||
III 97,25 | in eodem: | ||||||
234b25 | n | 97,25 | book 16 | 52 | in eodem: | ||
III 97,26 | «aut haec in nostros fabricata est machina muros». | ||||||
III 97,27 | et est quando indicatiue dicuntur, est quando dubitatiue: indicatiue, ut | ||||||