Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 60 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 60,1 | liber quintus decimus de aduerbio | ||||||
III 60,2 | aduerbium est pars orationis indeclinabilis, cuius significatio uerbis | ||||||
III 60,3 | adicitur. hoc enim perficit aduerbium uerbis additum, quod adiectiua | ||||||
III 60,4 | nomina appellatiuis nominibus adiuncta, ut prudens homo prudenter agit, | ||||||
224b4 | a | 60,4 | book 15 | 541 | +prudens .. etc.: | ||
III 60,5 | felix uir feliciter uiuit. | ||||||
III 60,6 | sunt igitur quaedam aduerbia, quae omnibus conuenienter sociantur | ||||||
III 60,7 | temporibus, ut sapienter dico, sapienter dicebam, sapienter dixi, | ||||||
III 60,8 | sapienter dixeram, sapienter dicam; recte facio, recte faciebam, recte feci, recte | ||||||
III 60,9 | feceram, recte faciam; sunt alia, quae cum separatim tempora significant, | ||||||
III 60,10 | necessario separatim eis coniunguntur, ut hodie facio, heri feci, cras | ||||||
III 60,11 | faciam; nunc intellego, antea intellexi, postea intellegam, quamuis usus in | ||||||
III 60,12 | eis quoque uariat; sunt quae cum omnibus apte sociantur modis, ut | ||||||
III 60,13 | diligenter curas, diligenter cura, utinam diligenter curares, cum diligenter | ||||||
III 60,14 | cures, diligenter curare uelis; sunt quae non omnibus modis possunt | ||||||
III 60,15 | coniungi, ut ne, cum est dehortatiuum, indicatiuo non adiungitur, sed uel | ||||||
III 60,16 | imperatiuo (ut Virgilius in VI: | ||||||
224b19 | b | 60,16 | book 15 | 52 | virgilius: | ||
III 60,17 | «tu ne cede malis, sed contra audentior ito») | ||||||
III 60,18 | uel optatiuo (ut Terentius in Phormione: | ||||||
III 60,19 | «quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem | ||||||
224b20 | 60,19 | book 15 | 4141 | +utinam: | |||
III 60,20 | incidisset») | ||||||
III 60,21 | aut subiunctiuo (ut idem in adelphis: | ||||||
III 60,22 | «ne dicam dolo») | ||||||