Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 133 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 133,1 | dicta nomina, de quibus in libro, qui est de accentibus, latius | ||||||
III 133,2 | tractauimus. | ||||||
III 133,3 | nec mirum tamen, aduerbia in interrogatione uerborum poni, quae | ||||||
III 133,4 | loco adiectiuorum eis sunt. quomodo enim dico bonus homo, | ||||||
III 133,5 | celer equus, sapiens uir, sic dico bene uiuit, celeriter currit, | ||||||
III 133,6 | sapienter disputat, cum et pronomina, quae loco nominum sunt, ad | ||||||
III 133,7 | interrogationes nominatiuas soleant loco nominum reddi, ut quis dixit? | ||||||
III 133,8 | Virgilius uel Homerus uel ego, tu, ille. | ||||||
III 133,9 | et sciendum, quod omnibus paene dictionibus possumus interrogatiue | ||||||
III 133,10 | uti, sed isdem sufficienter respondetur uel aduerbio negatiuo uel | ||||||
III 133,11 | confirmatiuo, ut si interrogem homo est ille? et respondeatur homo est, | ||||||
III 133,12 | uel legitne? legit uel non uel etiam, doces? et doceris? | ||||||
III 133,13 | et doceris et doceo uel non uel etiam. supra dictis uero | ||||||
III 133,14 | nominibus uel aduerbiis, quia generaliter omnes in se species | ||||||
III 133,15 | comprehendunt, omnibus sibi subiectis speciebus bene respondetur, ut si dicam | ||||||
III 133,16 | quis est ille? potest ad hoc omnis substantiae species responderi, | ||||||
245b13 | 133,16 | book 17 | 58 | ||||
III 133,17 | quae est supposita interrogationi, ut homo, equus, coruus, | ||||||
III 133,18 | piscis. similiter si dicam qualis? omnes species qualitatis | ||||||
III 133,19 | huiuscemodi interrogationi bene redduntur, ut bonus, malus, albus, | ||||||
III 133,20 | niger et similia. similiter quantus? interrogantibus omnes species | ||||||
245b18 | 133,20 | book 17 | 58 | ||||
III 133,21 | quantitatis aptissime subiciuntur, ut longus, breuis, magnus, paruus | ||||||
III 133,22 | et similia. numeri quoque omnes, si interrogatiue proferatur quot, | ||||||
III 133,23 | congrue referuntur, ut quot homines? tres, decem, mille et | ||||||
III 133,24 | similia. similiter possessiuum infinitum cuius cuia cuium ad omnes | ||||||
III 133,25 | species possessiuorum pertinet, ut si dicam cuia est filia haec? | ||||||
III 133,26 | recte respondeas mea uel tua uel sua illius uel Priameia, | ||||||
245b25 | 133,26 | book 17 | 58 | ||||
III 133,27 | Euandria. nec non etiam infinito gentili oportune respondemus | ||||||