Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 120 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 120,1 | in pronomine ostendimus, non habemus. nam idem, quod significat | ||||||
III 120,2 | ὁ αὐτός, et qui, ὅστις, quamuis uideantur quantum ex interpretatione | ||||||
III 120,3 | et praepositiuos et subiunctiuos habere articulos, tamen, sicut latius | ||||||
III 120,4 | docuimus, cum de pronomine tractabamus, non sunt articuli; hic uero et | ||||||
III 120,5 | haec et hoc indubitanter pronomina sunt, quae nisi in declinatione | ||||||
III 120,6 | nominum a grammaticis loco articulorum non recipiuntur. nec mirum, | ||||||
III 120,7 | cum apud Graecos quoque articuli inueniantur loco pronominum positi, ut | ||||||
III 120,8 | apud Homerum: | ||||||
III 120,9 | « ὁ γὰρ ἦλθε θοὰς ἐπὶ νῆας Ἀχαιῶν», | ||||||
III 120,10 | pro οὗτος γάρ, | ||||||
III 120,11 | « ὃς γάρ ῥα μάλιστα / | ||||||
III 120,12 | ἥνδανε κηρύκων», | ||||||
III 120,13 | pro οὗτος γάρ, | ||||||
III 120,14 | «τὸν δ᾽ ἀπαμειβόμενος προσέφη πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς», | ||||||
III 120,15 | pro τοῦτον δέ. | ||||||
III 120,16 | quod autem post participium pronomen sequi debet, non est quaestio, | ||||||
III 120,17 | cum paene post nomen debeat poni, nisi propter supra dictas causas. | ||||||
III 120,18 | apparet autem etiam, quod praepositio non primam habens positionem | ||||||
III 120,19 | neque antiquiorem aliis dictionibus post supra dictas ponitur, unde neque | ||||||
241b28 | 120,19 | book 17 | 58 | ||||
III 120,20 | nominationem a propria aliqua significatione accepit, sed quia supra dictis | ||||||
III 120,21 | praeponitur partibus, quae si non ante sint, neque ea constare possit | ||||||
241b30 | 120,21 | book 17 | 58 | ||||
III 120,22 | (quod etiam de participio diximus), ex quibus etiam ordinationem accepit: | ||||||
III 120,23 | scilicet cum modo per appositionem, modo per compositionem praeponitur | ||||||