Browse Priscian

GL page
(e.g. 10, 10b; range 1–249)

Search glosses

Search in:

Priscian, Ars grammatica: book 17 (De constructione)

Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 118 (not a transcription from the St Gall manuscript).

previous page next page

III 118,1secundae personae [ergo tertiae sunt nomina personae]. uerba autem in
III 118,2tribus erant personis, ideoque excogitabantur pronomina in personas
III 118,3definitas discreta, ut et nominis positionem et uerbi ordinationem, id est
III 118,4et substantiam et definitas personas indicarent, ut ego scribo, tu
III 118,5scribis: et substantiam enim significat loco nominis positum pronomen et
III 118,6personam uerbo sibi adiuncto congruam indicat; itaque nihil prohibet in
III 118,7tertia persona dicere: Aristarchus legit, quippe cum duae tertiae
III 118,8coniunguntur personae. non tamen ideo tertiae pronominum personae
III 118,9superuacuae sunt, quia possumus in tertia persona ponere nomina. quare enim
III 118,10in tertiis etiam personis inueniuntur pronomina, in partibus ostendetur
III 118,11conuenientibus. ergo si supra dicta ratio uera est, manifestum est, quod
III 118,12iure praeponitur uerbum pronomini, quod uerbi quoque causa excogitatum
III 118,13est. sed quod est maius, uerba personarum, quae per nominatiuum
III 118,14intelleguntur et sunt indicatiua, absolute accipiuntur. qui enim pronuntiat
241a13b118,14book 17543 absolute: absque discretione
III 118,15ambulo uel scribo, non ad discretionem alterius personae definit.
III 118,16pronomina uero nominatiui primae et secundae personae ad
III 118,17discretionem alterius personae excogitata sunt, ut si dicam ego scribo, tu
III 118,18legis, uel ego et tu scribimus, ille legit, tu et ille scribitis, ego
III 118,19lego, et si dicam ego et tu intellegimus nihil addens, ad ceteras
III 118,20omnes personas discernitur. nisi enim discernere aliam personam uelimus,
III 118,21non opus est nominatiui casus pronomina addere uerbo: obliqui enim
III 118,22casus pronominum apud Latinos absoluti sunt omnes. nam Graeci
III 118,23compositum ἐμαυτοῦ absolute dicunt, ἐμοῦ αὐτοῦ uero discretiue, similiter
241a24c118,23book 1753 εμου ατου: (m.l.) .in casu pronominis predixit
III 118,24alios casus obliquos. absoluti autem dicuntur, quibus licet et sine
III 118,25discretione aliarum uti personarum et cum discretione: sine discretione, ut
III 118,26da mihi panem, en hoc nullam discretionem habet alterius personae;
III 118,27sin autem dicam da mihi panem, illi autem uinum, discretionem

 

previous page next page

Conspectus siglorum

Manuscripts

G
St Gall, Stiftsbibliothek, 904 (a. 851)
L
Leiden, Universiteitsbibliotheek, BPL 67 (a. 838)
K
Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. perg. CXXXII (s. IXb)
E
Paris, Bibliothèque nationale, Latin 10290 (s. IXc–d)
M
Milan, Biblioteca Ambrosiana, Cod. A 138 sup. (s. IX)
T
Dublin, Trinity College, MS 229 (C.1.8) (s. XI)

Lemmata

[ ]
the enclosed part is in the preceding or following line in the MS
+
the gloss is not in the hand of the usual glossator A (in all MSS)
*
the gloss explains a corrupt lemma and/or sentence

Glosses

7
et/ocus
.i.
id est/ed-ón
= spiritus asper
< >
part of the gloss is illegible [note: < > sometimes also enclose later additions in the MS; these are being revised and distinguished with ( )]
[ ]
letters which should be deleted
abc
letters marked as deleted (but legible) in the MS
Rijcklof Hofman, Pádraic Moran, Bernhard Bauer, St Gall Priscian Glosses, version 2.1 (2023) <http://stgallpriscian.ie/index.php?kP=118&kV=3> [accessed 23 November 2024]