Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 350 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 350,1 | huius uatis hi et hae uatēs. neutra uero ex ablatiuo singulari faciunt | ||||||
II 350,2 | nominatiuum pluralem hoc modo. si in i uel tam in i quam in e exeat | ||||||
II 350,3 | ablatiuus, correpta i et addita a fit nominatiuus pluralis, ut ab hoc mari | ||||||
II 350,4 | haec maria, ab hoc ceruicali ceruicalia, a lacunari lacunaria, a pari | ||||||
II 350,5 | uel pare paria, a felice uel felici felicia. excipitur a uetere uel | ||||||
II 350,6 | ueteri, quod uetera et non ueteria facit, nec non ab hoc ludicri, | ||||||
132a27 | b | 350,6 | book 7 | ?[?] | +[ludi]cri: | ||
II 350,7 | quod ludicra et non ludicria dicimus. Virgilius in XII Aeneidos: | ||||||
132a27 | c | 350,7 | 132a1 | book 7 | 211 | ludicra: [‘i.e. ridiculous’] [analysis] | |
II 350,8 | «neque enim leuia aut ludicra petuntur / | ||||||
132a28 | d | 350,8 | book 7 | 52 | +neque .. etc.: | ||
II 350,9 | praemia, sed Turni de uita et sanguine certant». | ||||||
II 350,10 | similiter comparatiua, quae ablatiuum tam in e quam in i terminant: | ||||||
II 350,11 | maiora enim et minora et plura dicimus, quamuis antiqui etiam | ||||||
II 350,12 | pluria dixerunt, unde compositum compluria. Terentius in | ||||||
II 350,13 | Phormione: | ||||||
II 350,14 | «multa aduenienti, ut fit, noua hic :: compluria». | ||||||
II 350,15 | Cicero de signis: «immo uero alia compluria»; in quibusdam tamen | ||||||
II 350,16 | codicibus inuenitur complura. idem in eodem: «dies continuos | ||||||
II 350,17 | compluris». idem pro Caecina: «compluris armatos». gausape | ||||||
132a36 | e | 350,17 | 132a2 | book 7 | 211 | gausape: [‘handkerchief’] [analysis] | |
II 350,18 | quoque, sicut supra diximus, et ablatiuum in e terminat, ab hoc gausape | ||||||
II 350,19 | et nominatiuum pluralem in a definit: gausapa enim, non gausapia | ||||||
II 350,20 | dicimus. Horatius sermonum II: | ||||||
II 350,21 | «gausape purpureo mensam pertersit acernam». | ||||||
132a39 | f | 350,21 | 132a3 | book 7 | 211 3116 | gausape: [‘from the handkerchief’] [analysis] | |
II 350,22 | Persius: | ||||||
II 350,23 | «iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis». | ||||||
II 350,24 | aplustre itidem quamuis faciat ablatiuum ab hoc aplustri, nominatiuum | ||||||
132b1 | a | 350,24 | 132b1 | book 7 | 211 214 | aplustre: [‘i.e. the ship’s gear’] [analysis] |