Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 327 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 327,1 | huius schematis huic schemati, huius maris huic mari, huius | ||||||
II 327,2 | Ciceronis huic Ciceroni. inueniuntur poetae rarissime in Graecis, quae apud | ||||||
II 327,3 | Graecos in i correptam terminant supra dictum casum, ipsi quoque eum | ||||||
II 327,4 | corripientes. Statius in I Achilleidos: | ||||||
II 327,5 | «Palladĭ litoreae celebrabat Scyros honorem». | ||||||
127a8 | a | 327,5 | book 7 | 53 | |||
127a8 | 327,5 | book 7 | 13 | palladi, litore accele,brabat, sciros ho,norem | |||
II 327,6 | de accusatiuo singulari tertiae declinationis | ||||||
II 327,7 | accusatiuus fit supra dictae declinationis is genetiui modo in em | ||||||
II 327,8 | modo in im conuersa, ut huius solis hunc solem, huius flaminis hunc | ||||||
II 327,9 | flaminem, huius gregis hunc gregem, huius regis hunc regem, huius | ||||||
II 327,10 | Tiberis hunc Tiberim, huius Araris hanc Ararim, huius uis hanc uim, | ||||||
II 327,11 | huius turris hanc turrim. in una tamen terminatione, id est is, | ||||||
II 327,12 | desinentium, quae similem habent genetiuum nominatiuo, inueniuntur quaedam | ||||||
II 327,13 | nomina accusatiuum im finientia. sunt autem haec plerumque Graeca | ||||||
II 327,14 | uel propria, quae accusatiui Graeci n in m conuertentia faciunt | ||||||
II 327,15 | accusatiuum Latinum, ut Tiberis Tiberim, Fabaris Fabarim, Thybris | ||||||
127a18s | 327,15 | book 7 | 58 | ||||
127a19 | b | 327,15 | book 7 | 541 | *tybris: | ||
II 327,16 | Thybrim, Araris Ararim (nam non potest ab alio nominatiuo, ut diximus, | ||||||
II 327,17 | nisi in is desinente in im accusatiuus proferri. ergo Arar per | ||||||
II 327,18 | apocopam is protulit Lucanus in VI: | ||||||
II 327,19 | «Rhodanumque morantem / | ||||||
127a22 | c | 327,19 | book 7 | 541 | rhodanumque .. etc.: | ||
II 327,20 | praecipitauit Arar»), | ||||||
II 327,21 | haec Neapolis Neapolim, Charybdis Charybdim. Virgilius in VI: | ||||||
127a24 | d | 327,21 | book 7 | 52 | virgilius: | ||
II 327,22 | «Leucaspim et Lyciae ductorem classis Orontem». | ||||||
II 327,23 | idem in VIII: | ||||||
127a25 | e | 327,23 | book 7 | 52 | idem: | ||
II 327,24 | «a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim / | ||||||
II 327,25 | diximus». | ||||||