Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 95 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 95,1 | in er igitur desinentia positiua cum sint adiectiua siue secundae seu | ||||||
II 95,2 | tertiae declinationis, accepta rimus faciunt superlatiuum, ut pulcher | ||||||
II 95,3 | pulcherrimus, miser miserrimus, pauper pauperrimus, acer acerrimus. | ||||||
II 95,4 | excipitur dextimus et sinistimus pro dexterrimus et sinisterrimus. | ||||||
II 95,5 | Sallustius in Iugurthino: «Sulla cum equitatu apud dextimos, | ||||||
II 95,6 | in sinistra parte Mallius cum funditoribus». | ||||||
II 95,7 | in us uero terminantia secundae declinationis assumunt genetiuo s | ||||||
II 95,8 | et simus et faciunt superlatiuum, ut clarus clari clarissimus, doctus | ||||||
II 95,9 | docti doctissimus, perditus perditi perditissimus, exceptis anomalis, id | ||||||
II 95,10 | est inaequalibus, quae sunt bonus optimus, malus pessimus, magnus | ||||||
II 95,11 | maximus, paruus minimus, multus plurimus. | ||||||
II 95,12 | excipitur etiam maturrimus, cuius cum positiuus maturus sit, | ||||||
43b5 | 95,12 | book 3 | 4121 | maturrimus: | |||
43b5 | a | 95,12 | book 3 | 543 | maturus: | ||
II 95,13 | tamen, quasi a nominatiuo matur, qui nunc in usu non est, nascatur, in | ||||||
II 95,14 | er desinentium regulam seruauit, id est in rimus terminatur. inuenitur | ||||||
II 95,15 | tamen etiam maturissimus secundum analogiam in us terminantium. | ||||||
II 95,16 | Cicero ad Herennium libro V: «quibus uirtutibus omnem tueri | ||||||
II 95,17 | uitam possint, eas in aetate maturissima uelint comparare». | ||||||
II 95,18 | nuperrimus etiam proferebant antiquissimi, unde aduerbium posuit | ||||||
II 95,19 | Cicero in tertio ad Herennium: «et quoniam nuperrime dictum | ||||||