Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 65 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 65,1 | Terentius in Phormione: | ||||||
III 65,2 | «cui opera uita erat, ruri fere / | ||||||
III 65,3 | se continebat». | ||||||
III 65,4 | per accusatiuum, ut Romam, Athenas. Terentius in Andria: | ||||||
III 65,5 | «quid tu Athenas insolens?». | ||||||
III 65,6 | per ablatiuum Virgilius in bucolico: | ||||||
225b28 | o | 65,6 | book 15 | 52 | virgilius: | ||
III 65,7 | «forte sub arguta consederat ilice Daphnis». | ||||||
III 65,8 | idem in eodem: | ||||||
225b29 | p | 65,8 | book 15 | 52 | idem: | ||
III 65,9 | «alternis dicetis, amant alterna Camenae». | ||||||
III 65,10 | cum autem loco aduerbiorum accipiuntur, manent indeclinabilia, licet | ||||||
III 65,11 | iungantur nominum uel pronominum uel participiorum diuersis casibus, ut | ||||||
III 65,12 | «sublime uolans», sublime uolantis, sublime uolanti. sic igitur omnia | ||||||
III 65,13 | discernas nomina uim aduerbiorum recipientia uel non. | ||||||
225b35 | 65,13 | book 15 | 4143 | recipientia: | |||
226a m.s. | a | 224 | book 15 | 59 | [‘Mochae of Oendrium’] [analysis] | ||
III 65,14 | et primitiua quidem uniformia sunt nec regulam aliquam a | ||||||
III 65,15 | similitudine uel collatione aliorum possunt accipere, ut cras, cur, heus, sic, | ||||||
III 65,16 | nempe; deriuatiua uero, quae sub aliqua certa proferuntur forma, inter | ||||||
III 65,17 | sese adhibita collatione rationem plerumque regulae possunt accipere pro | ||||||
III 65,18 | similitudine terminationum. plerumque autem diximus propter excepta | ||||||
III 65,19 | uel anomala, ut bene, male, duriter. ergo per singulas terminationes | ||||||
III 65,20 | necessarium est eorum formas inspicere. | ||||||
III 65,21 | a igitur terminantia uel primitiua sunt, ut ită, quod solum a | ||||||
III 65,22 | correptam habuit, quamuis quidam puta quoque aduerbium esse accipiant | ||||||
III 65,23 | ideoque Persium id corripuisse, ut | ||||||
III 65,24 | «hoc pută non iustum est, illud male, rectius illud», | ||||||
III 65,25 | uel composita, ut praetereā, intereā, posteā, anteā, quae omnia | ||||||
III 65,26 | producunt a terminalem, uel ablatiui sunt nominum, qui pro aduerbiis | ||||||
III 65,27 | accipiuntur, ut una, qua, nequa, Roma, ut Virgilius in I Aeneidos: | ||||||
226a8 | b | 65,27 | book 15 | 52 | virgilius: | ||
III 65,28 | «una eurusque notusque ruunt, creberque procellis». | ||||||
226a9 | c | 65,28 | book 15 | 572 | +procellis: | ||
III 65,29 | idem in eodem: | ||||||
226a9 | d | 65,29 | book 15 | 52 | idem: |