1 St Gall Priscian Glosses

Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 105: Priscian, book 16 (De coniunctione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)

III 105,1«cum me hortaretur, parce, frugaliter atque /
III 105,2uiuerem uti contentus eo, quod mi ipse parasset»),
III 105,3et equidem, saltem, tamen, quamquam, quando, quatenus, nam, enim,
III 105,4itaque, quoniam, quapropter, ergo, igitur. et sciendum, quod pleraeque
III 105,5coniunctiones, quomodo praepositiones, diuersas habent in una eademque
III 105,6uoce significationes, quod in multis iam ostendimus. hoc quoque non est
III 105,7praetermittendum, quod coniunctiones sibi praepositae inueniuntur, tam
III 105,8eiusdem potestatis cum sint, quam alterius, ut Cicero in prognosticis:
III 105,9«ast autem tenui quae candet lumine Phatne».
III 105,10Virgilius in I:
III 105,11«atque equidem Teucrum memini Sidona uenire».
236b26f105,11book 1652 atque .. etc.: (m.l.) virgilius
III 105,12idem in III:
III 105,13«nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra /
236b27g105,13book 1652 nam .. etc.: (m.l.) virgilius
III 105,14siderea polus».
III 105,15[ut uel pro uelut. Horatius in II sermonum:
III 105,16«ut uel continuo patuit cum passeris atque /
III 105,17ingustata mihi porrexerit ilia rhombi».
III 105,18proprietates Latinorum.
III 105,19ante te cognitium pro antequam tu cognoscaris. Sallustius in
III 105,20Iugurthino: «et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis
III 105,21ultro egomet opem tuli».
III 105,22ab urbe condita pro a tempore, in quo urbs est condita.
III 105,23opus est consulto pro consulendi. Sallustius in Catilinario: «nam
III 105,24et prius quam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto
III 105,25opus est».
III 105,26occepi pro occipiam et dixi pro dicam. Terentius in Andria:
III 105,27«si quid tibi narrare occepi»
III 105,28pro occipiam. in eadem:
III 105,29«nam quae dixi uera an falsa audieris, iam sciri potest»
III 105,30intercedo tibi. Terentius in Andria:
III 105,31«si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit».
III 105,32exprobro casus. Cicero in VII Verrinarum: «num casus bellicos
III 105,33exprobrare aut obicere uideor?»
III 105,34amare inter se, φιλεῖν ἀλλήλους. Terentius in adelphis:
III 105,35«† uideo amare inter se».]

 

previous pagenext page