Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 88 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 88,1 | comparatiua, ut magis, minus. hoc cum aduersa qualitate | ||||||
III 88,2 | coniunctum contrariae qualitatis comparatiuum significat, ut minus prudens pro | ||||||
III 88,3 | stultior et minus stultus pro prudentior. | ||||||
III 88,4 | superlatiua maxime, minime, ocissime. | ||||||
III 88,5 | et sciendum, quod omnia, quae ab aliis deriuantur, illorum | ||||||
III 88,6 | significationem uel qualitatem generalem seu specialem seruant, ut a propriis: | ||||||
III 88,7 | Demosthenes Demosthenice dixit, Tullius Tulliane, Sallustius Sallustiane. | ||||||
III 88,8 | similiter ab appellatiuis generalibus, a corpore corporaliter, a quali | ||||||
232a14 | 88,8 | book 15 | 111[?] | á (corpore) | |||
III 88,9 | qualiter, ab alio aliter, a genere generaliter, a specie specialiter, a | ||||||
III 88,10 | Latino Latine, a Graeco Graece, a uiro uiriliter, a muliere muliebriter. | ||||||
III 88,11 | et nota, quod pleraque ex nominibus fiunt deriuatiuis. a Graecis quoque | ||||||
III 88,12 | nominibus deriuantur aduerbia, ut ὠκύς ocius ocissime; habent tamen | ||||||
232a20 | 88,12seq. | book 15 | 58 | ||||
III 88,13 | nomina ocior ocissimus. praeterea quomodo apud Graecos anomale ἀπὸ | ||||||
III 88,14 | τοῦ εἷς ἅπαξ aduerbium dicitur, sic et apud nos inaequaliter ab uno | ||||||
III 88,15 | semel profertur. a duobus quoque pro Graeco δίς nos bis dicimus; | ||||||
III 88,16 | ceteri enim numeri a uocibus suis faciunt aduerbia, tres ter, quattuor | ||||||
III 88,17 | quater. a quinque uero usque ad mille in es productam desinunt | ||||||
III 88,18 | aduerbia, ut quinquies, sexies, septies; sic reliqui, ut supra dictum est. | ||||||
III 88,19 | a quot uero et tot in ens terminantur, quotiens et totiens. sunt igitur | ||||||
III 88,20 | haec numeralia. | ||||||
III 88,21 | inueniuntur praeterea apud nos aduerbia diminutiua, quae apud | ||||||
III 88,22 | Graecos non sunt, ut clam clanculum, bene belle, bellissime. | ||||||
III 88,23 | quomodo autem sunt nomina homonyma et polyonyma, sic | ||||||
III 88,24 | inueniuntur aduerbia uel in una significatione multas habentia uoces uel in una | ||||||
III 88,25 | uoce multas habentia significationes, ut ubi ποῦ καὶ ὅπου. similiter quo, | ||||||
232a36 | 88,25 | book 15 | 53 | ||||
III 88,26 | qua, quando et infinita sunt et interrogatiua et relatiua. quando autem | ||||||
III 88,27 | etiam et pro coniunctione causali inuenitur. tandem quoque non solum | ||||||
III 88,28 | pro aduerbio temporali, sed etiam pro coniunctione repletiua inuenitur, ut | ||||||