Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 68 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 68,1 | «fortĕ fuit iuxta tumulus, quo cornea summo / | ||||||
226b15 | 68,1 | book 15 | 13 | summo . | |||
III 68,2 | uirgulta»; | ||||||
III 68,3 | idem in X: | ||||||
226b15 | g | 68,3 | book 15 | 52 | idem: | ||
III 68,4 | «sed sublimĕ uolans nubi se inmiscuit atrae», | ||||||
III 68,5 | quamuis facilĕ et sublimĕ accusatiui sunt, fortĕ autem ablatiuus. sic | ||||||
III 68,6 | etiam «spontĕ sua» et manĕ primo nomina esse ostenduntur | ||||||
III 68,7 | coniunctione aliorum casualium, ut domi suae. sunt etiam composita in e | ||||||
III 68,8 | correptam desinentia aduerbia, ut supra dicta exindĕ, perindĕ et punio | ||||||
III 68,9 | impunĕ. Virgilius in II georgicon: | ||||||
226b21 | h | 68,9 | book 15 | 52 | virgilius: | ||
III 68,10 | «et saepe alterius ramos inpunĕ uidemus / | ||||||
III 68,11 | uertere in alterius». | ||||||
III 68,12 | utpotĕ quoque compositum est ab aduerbio et nomine; potĕ enim ab | ||||||
III 68,13 | eo quod est potis nascitur, hic et haec potis et hoc pote, unde | ||||||
III 68,14 | Persius: | ||||||
III 68,15 | «qui pote? uis dicam? nugaris, cum tibi, calue», | ||||||
III 68,16 | id est quomodo possibile? (ab eo autem, quod est hic et haec potis | ||||||
III 68,17 | et hoc pote, fit comparatiuum hic et haec potior et hoc potius et | ||||||
III 68,18 | superlatiuum potissimus, ex quibus etiam aduerbia potius et potissime). | ||||||
III 68,19 | in e productam primitiua non inueni, sed deriuatiua a nominibus | ||||||
III 68,20 | secundae declinationis, quorum datiuus in o desinens in e longam | ||||||
III 68,21 | conuertitur et facit aduerbium, ut huic claro clarē, optimo optimē, pulchro | ||||||
III 68,22 | pulchrē, affabro affabrē (Cicero in Verrinarum II: «deum nullum, qui | ||||||
226b33 | i | 68,22 | book 15 | 212 | +affabre: | ||
III 68,23 | ei paulo affabrē factus»), huic sano sanē, fero ferē. excipitur benĕ | ||||||
III 68,24 | et malĕ a bono et malo in e breuem desinentia. multa autem ex | ||||||
III 68,25 | supra dictis nominibus ipsa terminatione datiui pro aduerbiis accipiuntur, | ||||||
III 68,26 | ut falso, consulto, postremo, sedulo, auspicato, augurato, manifesto, | ||||||
III 68,27 | priuato, precario, merito. Terentius in eunucho: | ||||||
III 68,28 | «seu ui seu clam seu precario». | ||||||
226b39 | k | 68,28 | book 15 | 212 | +precario: | ||
227a m.s. | a | book 15 | 59 | ||||
III 68,29 | idem in Andria: | ||||||
III 68,30 | «haud auspicato huc me adtuli». | ||||||