Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 358 (not a transcription from the St Gall manuscript).
II 358,1 | latronēs, hi consules hos consulēs o consulēs, hi tubicines hos | ||||||
II 358,2 | tubicinēs o tubicinēs, hae matres has matrēs o matrēs, hi et hae | ||||||
II 358,3 | sacerdotes hos et has et o sacerdotēs. inueniuntur tamen quaedam in is | ||||||
II 358,4 | solam productam terminantia hunc casum Graeca, quae etiam nominatiuo | ||||||
II 358,5 | similiter in is desinunt: hae Sardis has Sardīs, item Alpīs, Syrtīs, | ||||||
II 358,6 | Trallīs, quae apud Graecos in supra dictis casibus εις diphthongum | ||||||
134b21 | a | 358,6 | book 7 | 3232 | (in) supradictis (casibus): | ||
II 358,7 | habent finalem. Horatius in I epistularum: | ||||||
II 358,8 | «Smyrna quid et Colophon, quid Croesi regia Sardis?». | ||||||
II 358,9 | Virgilius in X: | ||||||
134b24 | b | 358,9 | book 7 | 52 | virgilius: | ||
II 358,10 | «in Syrtis, in saxa, uolens uos Turnus adoro». | ||||||
II 358,11 | quorum autem in ium terminantium genetiuum frequentius in is et | ||||||
II 358,12 | quorum rarius exeat accusatiuus, ut potero, breuiter colligam. | ||||||
II 358,13 | omnium, quae tam nominatiuum quam genetiuum similem habent, | ||||||
II 358,14 | eorum accusatiuus raro in es, frequenter in is solet terminari, ut hic | ||||||
II 358,15 | et haec omnis huius omnis hos et has omnis. Sallustius in | ||||||
II 358,16 | Catilinario: «omnis homines, qui sese student». Terentius in | ||||||
II 358,17 | Andria: | ||||||
II 358,18 | «omnis nos gaudere». | ||||||
II 358,19 | Virgilius in III georgicon: | ||||||
134b31 | c | 358,19 | book 7 | 52 | virgilius: | ||
II 358,20 | «et pinguis unguine ceras». | ||||||
II 358,21 | idem in IIII georgicon: | ||||||
134b32 | d | 358,21 | book 7 | 52 | idem: | ||
II 358,22 | «aquas dulcis et frondea semper / | ||||||
II 358,23 | tecta petunt». | ||||||
II 358,24 | idem in I Aeneidos: | ||||||
II 358,25 | «hic fessas non uincula nauis / | ||||||
134b34 | e | 358,25 | book 7 | 52 | hic .. etc.: | ||
II 358,26 | ulla tenent». | ||||||