Browse Priscian

GL page
(e.g. 10, 10b; range 1–249)

Search glosses

Search in:

Priscian, Ars grammatica: book 17 (De constructione)

Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 142 (not a transcription from the St Gall manuscript).

previous page next page

III 142,1pronomina non aliquorum praedictorum loco nominum, quomodo relatiua, sed
III 142,2eorum, quae proferri demonstratiue non possunt, accipiuntur, relatiua uero
III 142,3praedictorum quidem loco nominum, sed quae iterum accipi non possunt.
III 142,4si quis enim pro ipse reiecit oculos claros, ponat iterum Iuppiter,
III 142,5non colligit duas orationes ad Iouem, sed quasi principium alterius facit
III 142,6orationis. potest autem proprium nomen et ad diuersas proferri
III 142,7personas, ut si dicam Aiax uenit ad Troiam, Aiax fortiter pugnauit
III 142,8contra Troianos, dubium, an de eadem dicam persona, cum duo eiusdem
III 142,9nominis fuerint, ad quos supra dicti actus pertinere possunt; sin
III 142,10autem dicam Aiax uenit ad Troiam, idem fortiter pugnauit contra
III 142,11Troianos, de una intellego persona. in omnibus igitur relatiuis
III 142,12pronominibus una eademque est oratio ex supra dicto nomine pendens. licet
III 142,13autem pro relatiuis pronominibus nomina ponere et orationem mutare, ut
III 142,14Iuppiter tonat, Iuppiter fulminat; eae enim orationes singulae per
III 142,15se possunt proferri et inuicem conuerso ordine praepostere dici, cum
III 142,16non ad priorem refertur secunda, quod facit pronomen relatiuum, quod
III 142,17ad praedictum nomen refertur. quotiens uero ille uel hic non
III 142,18ostendendum ante oculos aliquid referunt, oportet intellegere, quod eorum
III 142,19demonstratio ad intellectum refertur; itaque quaedam sunt oculorum
III 142,20demonstratiua, ut ego et tu, quaedam et oculorum et intellectus:
III 142,21oculorum, ut:
III 142,22«hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis»;
248b1b142,22book 1752 +hic .. etc.: (m.l.) virgilius
III 142,23intellectus, ut:
III 142,24«hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?».
248b2c142,24book 1752 +hic .. etc.: (m.l.) virgilius
III 142,25praeterea sola pronomina diuersis uocibus diuersas tertias faciunt
III 142,26personas, cum uerba una uoce ad plures personas pertineant tertias:
III 142,27dicimus enim scribit Probus uel Seruius, uel quicumque potest hunc actum
III 142,28suscipere, non tamen hoc etiam in pronominibus. nam relatiua quidem
III 142,29sunt ipse uel is uel sui, quod est primitiuum, demonstratiua uero
III 142,30hic, iste uel ille. sed interest, quod ille spatio longiore

 

previous page next page

Conspectus siglorum

Manuscripts

G
St Gall, Stiftsbibliothek, 904 (a. 851)
L
Leiden, Universiteitsbibliotheek, BPL 67 (a. 838)
K
Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. perg. CXXXII (s. IXb)
E
Paris, Bibliothèque nationale, Latin 10290 (s. IXc–d)
M
Milan, Biblioteca Ambrosiana, Cod. A 138 sup. (s. IX)
T
Dublin, Trinity College, MS 229 (C.1.8) (s. XI)

Lemmata

[ ]
the enclosed part is in the preceding or following line in the MS
+
the gloss is not in the hand of the usual glossator A (in all MSS)
*
the gloss explains a corrupt lemma and/or sentence

Glosses

7
et/ocus
.i.
id est/ed-ón
= spiritus asper
< >
part of the gloss is illegible [note: < > sometimes also enclose later additions in the MS; these are being revised and distinguished with ( )]
[ ]
letters which should be deleted
abc
letters marked as deleted (but legible) in the MS
Rijcklof Hofman, Pádraic Moran, Bernhard Bauer, St Gall Priscian Glosses, version 2.1 (2023) <http://stgallpriscian.ie/index.php?kP=142&kV=3> [accessed 23 November 2024]