Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 142 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 142,1 | pronomina non aliquorum praedictorum loco nominum, quomodo relatiua, sed | ||||||
III 142,2 | eorum, quae proferri demonstratiue non possunt, accipiuntur, relatiua uero | ||||||
III 142,3 | praedictorum quidem loco nominum, sed quae iterum accipi non possunt. | ||||||
III 142,4 | si quis enim pro ipse reiecit oculos claros, ponat iterum Iuppiter, | ||||||
III 142,5 | non colligit duas orationes ad Iouem, sed quasi principium alterius facit | ||||||
III 142,6 | orationis. potest autem proprium nomen et ad diuersas proferri | ||||||
III 142,7 | personas, ut si dicam Aiax uenit ad Troiam, Aiax fortiter pugnauit | ||||||
III 142,8 | contra Troianos, dubium, an de eadem dicam persona, cum duo eiusdem | ||||||
III 142,9 | nominis fuerint, ad quos supra dicti actus pertinere possunt; sin | ||||||
III 142,10 | autem dicam Aiax uenit ad Troiam, idem fortiter pugnauit contra | ||||||
III 142,11 | Troianos, de una intellego persona. in omnibus igitur relatiuis | ||||||
III 142,12 | pronominibus una eademque est oratio ex supra dicto nomine pendens. licet | ||||||
III 142,13 | autem pro relatiuis pronominibus nomina ponere et orationem mutare, ut | ||||||
III 142,14 | Iuppiter tonat, Iuppiter fulminat; eae enim orationes singulae per | ||||||
III 142,15 | se possunt proferri et inuicem conuerso ordine praepostere dici, cum | ||||||
III 142,16 | non ad priorem refertur secunda, quod facit pronomen relatiuum, quod | ||||||
III 142,17 | ad praedictum nomen refertur. quotiens uero ille uel hic non | ||||||
III 142,18 | ostendendum ante oculos aliquid referunt, oportet intellegere, quod eorum | ||||||
III 142,19 | demonstratio ad intellectum refertur; itaque quaedam sunt oculorum | ||||||
III 142,20 | demonstratiua, ut ego et tu, quaedam et oculorum et intellectus: | ||||||
III 142,21 | oculorum, ut: | ||||||
III 142,22 | «hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis»; | ||||||
248b1 | b | 142,22 | book 17 | 52 | +hic .. etc.: | ||
III 142,23 | intellectus, ut: | ||||||
III 142,24 | «hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?». | ||||||
248b2 | c | 142,24 | book 17 | 52 | +hic .. etc.: | ||
III 142,25 | praeterea sola pronomina diuersis uocibus diuersas tertias faciunt | ||||||
III 142,26 | personas, cum uerba una uoce ad plures personas pertineant tertias: | ||||||
III 142,27 | dicimus enim scribit Probus uel Seruius, uel quicumque potest hunc actum | ||||||
III 142,28 | suscipere, non tamen hoc etiam in pronominibus. nam relatiua quidem | ||||||
III 142,29 | sunt ipse uel is uel sui, quod est primitiuum, demonstratiua uero | ||||||
III 142,30 | hic, iste uel ille. sed interest, quod ille spatio longiore | ||||||