Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 136 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 136,1 | numeros ad hoc referri, nec incongrue diminutiuum esse unius dicitur. | ||||||
III 136,2 | et uidetur hoc ad aliquid esse, quomodo summus et imus, | ||||||
III 136,3 | primus et ultimus ad omnia dicuntur, tam locis quam temporibus uel | ||||||
III 136,4 | ordinibus subiecta uel superposita. similiter usquam ad omnia loca | ||||||
III 136,5 | refertur et umquam ad omnia tempora. | ||||||
III 136,6 | et sciendum, quod composita quoque eorum abnegatiua sunt omnium | ||||||
III 136,7 | generaliter, quae per ea possunt significari, ut nullus omnium deorum | ||||||
III 136,8 | uel hominum uel eorum quae sunt, id est quae cadunt sub homine, | ||||||
III 136,9 | similiter nusquam omnium locorum est abnegatiuum, et numquam | ||||||
III 136,10 | omnium temporum. | ||||||
III 136,11 | eandem habent differentiam ad simplicia infinita illa, quae | ||||||
III 136,12 | componuntur ex eis geminatis uel quae assumunt cumque, ut quis infinitum | ||||||
III 136,13 | ad unum per se intellegendum pertinet (Horatius in II sermonum: | ||||||
III 136,14 | «et leporum auulsos, ut multo suauius, armos, / | ||||||
III 136,15 | quam si cum lumbis quis edat», | ||||||
III 136,16 | pro aliquis), quisquis uero uel quicumque ad uniuersos dicitur. | ||||||
III 136,17 | similiter quot certum desiderat numerum, quotquot uero uel | ||||||
III 136,18 | quotcumque ad uniuersos confuse dicitur. et quis quidem simplex potest | ||||||
III 136,19 | et infinitum et interrogatiuum esse, compositum uero ab eo aliquis | ||||||
III 136,20 | tantummodo infinitum. similiter aduerbia quo, ubi, unde, qua | ||||||
III 136,21 | et quando possunt interrogatiua et relatiua et infinita esse | ||||||
246b16 | a | 136,21 | book 17 | 52 | virgilius: | ||
III 136,22 | (Virgilius in X: | ||||||
III 136,23 | «aspera quis natura loci dimittere quando / | ||||||
III 136,24 | suasit equos», | ||||||
III 136,25 | quando pro aliquando), aliquo uero et alicubi et alicunde et | ||||||
III 136,26 | aliqua et aliquando sine dubio infinita sunt tantum. et quis uero, | ||||||
III 136,27 | quod est substantiae infinitum, pro qualis et pro quantus inuenitur, | ||||||
III 136,28 | qualis uero et quantus pro quis non. Virgilius in IIII | ||||||
246b21 | b | 136,28 | book 17 | 52 | virgilius: | ||
III 136,29 | Aeneidos: | ||||||