Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 123 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 123,1 | nominibus. est tamen et cum substantia et qualitate in ore posita et | ||||||
III 123,2 | aliis coaccidentibus additur interrogatio, pertinens ad proprietatem | ||||||
III 123,3 | nominis, ut si dicam quis est ille Romanus formosus et magnus? possum | ||||||
III 123,4 | enim, uidens aliquem, scire eius et substantiam et gentem et qualitatem | ||||||
III 123,5 | et quantitatem, proprietatem uero solam quaerere. quod ostendit | ||||||
242b5 | b | 123,5 | book 17 | 52 | virgilius: | ||
III 123,6 | Virgilius in VI: | ||||||
III 123,7 | «atque hic Aeneas (una namque ire uidebat / | ||||||
242b6 | c | 123,7 | book 17 | 13 52 | videbat . egregium .. etc.: | ||
III 123,8 | egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, / | ||||||
III 123,9 | sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu): / | ||||||
242b7 | d | 123,9 | book 17 | 52 | sed .. etc.: | ||
242b7 | 123,9 | book 17 | 13 | vultu . | |||
III 123,10 | quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem?» | ||||||
III 123,11 | et substantiam enim et qualitatem uidens et quantitatem, tamen | ||||||
III 123,12 | proprietatem quaerens quis dixit. | ||||||
III 123,13 | aduerbia quoque feruntur ad ignotos affectus uel per qualitatem, | ||||||
III 123,14 | cum dicimus qualiter legit? reddentesque ei aduerbium, quod | ||||||
III 123,15 | adiectiui uice fungitur uerbo, respondemus bene, rhetorice, sapienter. sin | ||||||
III 123,16 | autem non qualitatem quaerimus, sed tempus, in quo actum est | ||||||
III 123,17 | aliquid, dicimus quando? eique iterum redditur heri, nuper, pridem; | ||||||
III 123,18 | uel locum, in quo aliquid geritur, ubi? quo? qua? unde? sed ubi | ||||||
III 123,19 | in loco, quo ad locum, qua per locum, unde de loco significat. | ||||||
III 123,20 | uidemur tamen etiam substantiam ipsius actus quaerentes dicere quid | ||||||
III 123,21 | agit? cui respondetur nihil uel currit, loquitur [quomodo et | ||||||
III 123,22 | quantitatem quaerentes dicimus quantum currit? multum, parum. | ||||||
III 123,23 | causam quoque quaerentes interrogatiuis utimur, ut cur? quare? | ||||||
III 123,24 | numerum etiam, ut quotiens? ad quod ex omnibus numeris | ||||||
III 123,25 | aduerbia reddi possunt, ter, quater et reliqua, praeterea totiens et | ||||||
III 123,26 | multotiens et saepe, saepius, saepissime, quae sunt infinita]. | ||||||