Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 116 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 116,1 | suspicantes fortuitas esse ordinationum positiones. sed quantum ad eorum | ||||||
III 116,2 | opinionem, euenit generaliter nihil per ordinationem accipi nec contra | ||||||
III 116,3 | ordinationem peccari, quod existimare penitus stultum. si autem in | ||||||
240a27 | 116,3 | book 17 | 111[?] | síc | |||
III 116,4 | quibusdam concedant esse ordinationem, necesse est etiam omnibus eam | ||||||
III 116,5 | concedere. sicut igitur apta ordinatione perfecta redditur oratio, sic | ||||||
III 116,6 | ordinatione apta traditae sunt a doctissimis artium scriptoribus partes | ||||||
III 116,7 | orationis, cum primo loco nomen, secundo uerbum posuerunt, quippe cum nulla | ||||||
III 116,8 | oratio sine iis completur, quod licet ostendere a constructione, quae | ||||||
III 116,9 | continet paene omnes partes orationis. a qua si tollas nomen aut uerbum, | ||||||
III 116,10 | imperfecta fit oratio; sin autem cetera subtrahas omnia, non necesse | ||||||
III 116,11 | est orationem deficere, ut si dicas: idem homo lapsus heu hodie | ||||||
III 116,12 | concidit, en omnes insunt partes orationis absque coniunctione, quae si | ||||||
III 116,13 | addatur, aliam orationem exigit. ergo si tollas nomen aut uerbum, | ||||||
III 116,14 | deficiet oratio, desiderans uel nomen uel uerbum, ut si dicam idem lapsus | ||||||
III 116,15 | heu hodie concidit uel idem homo lapsus heu hodie; sin subtrahas | ||||||
III 116,16 | aduerbium, non omnino deficiet oratio, ut idem homo lapsus heu concidit. | ||||||
III 116,17 | nec non etiam participium si adimas, neque sic deficiet, ut: idem homo | ||||||
III 116,18 | heu hodie concidit, nec si praepositionem et interiectionem: idem homo | ||||||
III 116,19 | cecidit, nec si etiam pronomen: homo cecidit. non tamen dico, quod | ||||||
III 116,20 | non etiam ex pronomine et uerbo perfecta constat oratio, cum dicimus: | ||||||
III 116,21 | ego ambulo, tu ambulas. tum enim constat perfectio orationis, cum | ||||||
III 116,22 | loco nominis sumatur pronomen et uim nominis compleat ordinatione; | ||||||
III 116,23 | quando autem loco nominis per se ponitur, in partibus ostendetur | ||||||
III 116,24 | consequentibus, et quae uerba ad nominatiuos coniunguntur solos et quae | ||||||
III 116,25 | obliquos desiderant casus. ante uerbum quoque necessario ponitur nomen, | ||||||
III 116,26 | quia agere et pati substantiae est proprium, in qua est positio nominum, | ||||||
III 116,27 | ex quibus proprietas uerbi, id est actio et passio, nascitur. inest igitur | ||||||
III 116,28 | intellectu nominatiuus in ipsis uerbis, quo sine substantia significari non | ||||||