Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 105 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 105,1 | «cum me hortaretur, parce, frugaliter atque / | ||||||
III 105,2 | uiuerem uti contentus eo, quod mi ipse parasset»), | ||||||
III 105,3 | et equidem, saltem, tamen, quamquam, quando, quatenus, nam, enim, | ||||||
III 105,4 | itaque, quoniam, quapropter, ergo, igitur. et sciendum, quod pleraeque | ||||||
III 105,5 | coniunctiones, quomodo praepositiones, diuersas habent in una eademque | ||||||
III 105,6 | uoce significationes, quod in multis iam ostendimus. hoc quoque non est | ||||||
III 105,7 | praetermittendum, quod coniunctiones sibi praepositae inueniuntur, tam | ||||||
III 105,8 | eiusdem potestatis cum sint, quam alterius, ut Cicero in prognosticis: | ||||||
III 105,9 | «ast autem tenui quae candet lumine Phatne». | ||||||
III 105,10 | Virgilius in I: | ||||||
III 105,11 | «atque equidem Teucrum memini Sidona uenire». | ||||||
236b26 | f | 105,11 | book 16 | 52 | atque .. etc.: | ||
III 105,12 | idem in III: | ||||||
III 105,13 | «nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra / | ||||||
236b27 | g | 105,13 | book 16 | 52 | nam .. etc.: | ||
III 105,14 | siderea polus». | ||||||
III 105,15 | [ut uel pro uelut. Horatius in II sermonum: | ||||||
III 105,16 | «ut uel continuo patuit cum passeris atque / | ||||||
III 105,17 | ingustata mihi porrexerit ilia rhombi». | ||||||
III 105,18 | proprietates Latinorum. | ||||||
III 105,19 | ante te cognitium pro antequam tu cognoscaris. Sallustius in | ||||||
III 105,20 | Iugurthino: «et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis | ||||||
III 105,21 | ultro egomet opem tuli». | ||||||
III 105,22 | ab urbe condita pro a tempore, in quo urbs est condita. | ||||||
III 105,23 | opus est consulto pro consulendi. Sallustius in Catilinario: «nam | ||||||
III 105,24 | et prius quam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto | ||||||
III 105,25 | opus est». | ||||||
III 105,26 | occepi pro occipiam et dixi pro dicam. Terentius in Andria: | ||||||
III 105,27 | «si quid tibi narrare occepi» | ||||||
III 105,28 | pro occipiam. in eadem: | ||||||
III 105,29 | «nam quae dixi uera an falsa audieris, iam sciri potest» | ||||||
III 105,30 | intercedo tibi. Terentius in Andria: | ||||||
III 105,31 | «si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit». | ||||||
III 105,32 | exprobro casus. Cicero in VII Verrinarum: «num casus bellicos | ||||||
III 105,33 | exprobrare aut obicere uideor?» | ||||||
III 105,34 | amare inter se, φιλεῖν ἀλλήλους. Terentius in adelphis: | ||||||
III 105,35 | «† uideo amare inter se».] | ||||||