Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 55 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 55,1 | idem in I georgicon: | ||||||
223b6 | c | 55,1 | book 14 | 52 | idem: | ||
III 55,2 | «omnia quae multo ante memor prouisa reponas». | ||||||
III 55,3 | idem in IIII Aeneidos: | ||||||
223b7 | d | 55,3 | book 14 | 52 | idem: | ||
III 55,4 | «Anna, uides toto properari litore circum». | ||||||
III 55,5 | sic in VI: | ||||||
223b8 | e | 55,5 | book 14 | 52 | sic: | ||
III 55,6 | «sedibus optatis gemina super arbore sidunt», | ||||||
III 55,7 | id est in gemina arbore sidunt super. et in bucolico: | ||||||
III 55,8 | «fronde super uiridi, sunt nobis mitia poma» | ||||||
223b10 | f | 55,8 | book 14 | 52 | fronde .. etc.: | ||
III 55,9 | et in VIIII: | ||||||
III 55,10 | «ferre iuuat subter densa testudine casus». | ||||||
III 55,11 | quodsi accipiamus figurate in huiuscemodi locis prolatas, loco | ||||||
III 55,12 | aduerbiorum necesse est eas accipere, quomodo et post et ante et circum, | ||||||
III 55,13 | quando cum ablatiuo inueniuntur. super tamen quando loco de | ||||||
III 55,14 | ponitur, sine dubio ablatiuo iungitur, ut: | ||||||
III 55,15 | «multa super Priamo rogitans, super Hectore multa». | ||||||
223b16 | g | 55,15 | book 14 | 52 | multa .. etc.: | ||
III 55,16 | inuenitur tamen etiam uerbo adiuncta uel nominatiuo participii, in quo sine | ||||||
III 55,17 | dubio aduerbium esse ostenditur, ut Virgilius in I Aeneidos: | ||||||
III 55,18 | «his accensa super, iactatos aequore toto», | ||||||
223b20 | h | 55,18 | book 14 | 52 | his .. etc.: | ||
223b20 | i | 55,18 | book 14 | 212 | +super: | ||
III 55,19 | et in XI: | ||||||
III 55,20 | «ecce, super maesti magna Diomedis ab urbe / | ||||||
223b21 | k | 55,20 | book 14 | 52 | ecce .. etc.: | ||
III 55,21 | legati responsa ferunt». | ||||||
III 55,22 | in compositione quoque inuenitur, ut supersedeo, superuacuus, superuolo, | ||||||
III 55,23 | supereminet, superficies. et super tamen et supra a supera, illud | ||||||
223b23" | l | 55,23 | book 14 | 3232 | +illud: | ||
III 55,24 | per apocopam, hoc per syncopam facta sunt. sic enim antiqui frequenter | ||||||
223b24" | m | 55,24 | book 14 | 3232 | hoc: | ||
III 55,25 | protulerunt, et maxime Cicero in poematibus, ut in Arato: | ||||||
III 55,26 | «toruus Draco serpit supter superaque retorquens / | ||||||
III 55,27 | sese». | ||||||
III 55,28 | idem in eodem: | ||||||