Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 91: Priscian, book 15 (De aduerbio, de interiectione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 91,1Terentius in eunucho; admirationis, ut idem in eodem:
III 91,2«papae * haec superat ipsam Thaidem».
III 91,3inter has ponunt etiam sonituum illiteratorum imitationes, ut risus ha ha
III 91,4hae et phy et euhoe et au.
III 91,5possunt tamen esse quaedam dubiae inter aduerbia et interiectiones,
III 91,6ut o, quando indignationem significat uel dolorem uel admirationem,
III 91,7interiectionem hoc accipiunt, quando uero uocandi est uel optandi, aduerbium.
III 91,8potest tamen etiam nomen esse ipsius literae, ut supra diximus.
III 91,9a quoque et praepositio est et interiectio et nomen: praepositio, ut
III 91,10a summo ad imum; interiectio, ut praemonstrauimus in bucolico esse
III 91,11positum; nomen, ipsius literae.
III 91,12pro quoque tam praepositio est quam interiectio: praepositio, ut
III 91,13Virgilius in XII:
III 91,14«pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum»,
233a14b91,14book 1552 pro .. etc.: (m.l.) virgilius
III 91,15et in V:
III 91,16«pro se quisque uiri, et depromunt tela pharetris»;
233a15c91,16book 1552 pro .. etc.: (m.l.) virgilius
III 91,17interiectio, ut Lucanus in III:
III 91,18«pro, si remeasset in urbem, /
III 91,19Gallorum tantum populis Arctoque subacta».
III 91,20optime tamen de accentibus earum docuit Donatus, quod non sunt
III 91,21certi, quippe, cum et abscondita uoce, id est non plane expressa,
III 91,22proferantur et pro affectus commoti qualitate, confunduntur in eis accentus.
III 91,23aliae tamen quoque partes orationis singulae uel plures solent
III 91,24interiectiue proferri, ut Virgilius in I Aeneidos:
233a23d91,24book 1552 virgilius: (m.l.) virgilius
III 91,25«nauibus, infandum, amissis unius ob iram»,
III 91,26infandum pro interiectione protulit. proprie tamen uoces interiectionum
III 91,27primitiuae sunt, ut papae, euax, ei, heu, euhoe, ohe et similia.

 

previous pagenext page