Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 91 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 91,1 | Terentius in eunucho; admirationis, ut idem in eodem: | ||||||
III 91,2 | «papae * haec superat ipsam Thaidem». | ||||||
III 91,3 | inter has ponunt etiam sonituum illiteratorum imitationes, ut risus ha ha | ||||||
III 91,4 | hae et phy et euhoe et au. | ||||||
III 91,5 | possunt tamen esse quaedam dubiae inter aduerbia et interiectiones, | ||||||
III 91,6 | ut o, quando indignationem significat uel dolorem uel admirationem, | ||||||
III 91,7 | interiectionem hoc accipiunt, quando uero uocandi est uel optandi, aduerbium. | ||||||
III 91,8 | potest tamen etiam nomen esse ipsius literae, ut supra diximus. | ||||||
III 91,9 | a quoque et praepositio est et interiectio et nomen: praepositio, ut | ||||||
III 91,10 | a summo ad imum; interiectio, ut praemonstrauimus in bucolico esse | ||||||
III 91,11 | positum; nomen, ipsius literae. | ||||||
III 91,12 | pro quoque tam praepositio est quam interiectio: praepositio, ut | ||||||
III 91,13 | Virgilius in XII: | ||||||
III 91,14 | «pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum», | ||||||
233a14 | b | 91,14 | book 15 | 52 | pro .. etc.: | ||
III 91,15 | et in V: | ||||||
III 91,16 | «pro se quisque uiri, et depromunt tela pharetris»; | ||||||
233a15 | c | 91,16 | book 15 | 52 | pro .. etc.: | ||
III 91,17 | interiectio, ut Lucanus in III: | ||||||
III 91,18 | «pro, si remeasset in urbem, / | ||||||
III 91,19 | Gallorum tantum populis Arctoque subacta». | ||||||
III 91,20 | optime tamen de accentibus earum docuit Donatus, quod non sunt | ||||||
III 91,21 | certi, quippe, cum et abscondita uoce, id est non plane expressa, | ||||||
III 91,22 | proferantur et pro affectus commoti qualitate, confunduntur in eis accentus. | ||||||
III 91,23 | aliae tamen quoque partes orationis singulae uel plures solent | ||||||
III 91,24 | interiectiue proferri, ut Virgilius in I Aeneidos: | ||||||
233a23 | d | 91,24 | book 15 | 52 | virgilius: | ||
III 91,25 | «nauibus, infandum, amissis unius ob iram», | ||||||
III 91,26 | infandum pro interiectione protulit. proprie tamen uoces interiectionum | ||||||
III 91,27 | primitiuae sunt, ut papae, euax, ei, heu, euhoe, ohe et similia. | ||||||