Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 80 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 80,1 | bene belle; primus primulus: primum primulum; longus longulus: longe | ||||||
III 80,2 | longule. | ||||||
III 80,3 | inueniuntur tamen pauca, quae quamuis a nominibus non deriuentur, | ||||||
III 80,4 | tamen habent comparatiua [uel diminutiua], ut saepe saepius saepissime. | ||||||
III 80,5 | antiqui tamen et saepior et saepissimus protulisse inueniuntur, sicut | ||||||
III 80,6 | ultra ulterius ultime: ulterior ultimus. non enim aduerbia a nominibus, | ||||||
III 80,7 | sed ab aduerbiis huiuscemodi nomina nascuntur: supra superius supreme; | ||||||
III 80,8 | superior supremus; citra citerius citime: citerior citimus; extra exterius | ||||||
III 80,9 | extreme: exterior extremus; infra inferius infime: inferior infimus; diu | ||||||
III 80,10 | diutius diutissime: diutior diutissimus; nuper nuperius nuperrime: antiqui | ||||||
III 80,11 | nuperus nuperior nuperrimus. ocior quoque ocissimus et ocius | ||||||
III 80,12 | ocissime; a Graeco est ὠκύς, ideo habuit comparationem (satis quoque, | ||||||
III 80,13 | quia pro sufficiens accipitur, quomodo supra diximus, ideo habuit | ||||||
III 80,14 | comparationem). attendendum igitur, quod non inueniuntur comparatiua | ||||||
III 80,15 | aduerbia, nisi sint adiuncta comparatiuis nominibus, diminutiua tamen | ||||||
III 80,16 | rarissime, ut clam clanculum. Terentius in eunucho: | ||||||
III 80,17 | «cum in cellulam ad te patris penum omnem | ||||||
230a6 | a | 80,17 | book 15 | 212 | +penum: | ||
230a6 | b | 80,17 | book 15 | 212 | +congerebam: | ||
III 80,18 | congerebam clanculum». | ||||||
230a6 | c | 80,18 | book 15 | 212 | +clanculum: | ||
III 80,19 | deriuantur autem a nominibus, ut sapiens sapienter, a pronominibus, ab | ||||||
III 80,20 | ille illic; a uerbis, detero deterius; a participiis, indulgens | ||||||
III 80,21 | indulgenter; a praepositionibus, ex extra; sub subter; in inter. | ||||||
III 80,22 | figurae aduerbiorum sunt tres, simplex, composita, decomposita. | ||||||
III 80,23 | simplex, ut diu, huc; composita, ut interdiu, adhuc; decomposita, quae | ||||||
III 80,24 | a compositis deriuatur, ut a potente potenter, a misericorde | ||||||
230a15 | d | 80,24 | book 15 | 25 | +misericorde: | ||
III 80,25 | misericorditer, ab indocto indocte, ab imprudente imprudenter. haec tamen, | ||||||
III 80,26 | quae et simplicia habent aduerbia, etiam composita possunt esse, ut docte | ||||||
III 80,27 | indocte; prudenter imprudenter; nam efficaciter sine dubio | ||||||
III 80,28 | decompositum est, cum a simplici aduerbio non componitur, sed a nomine | ||||||
III 80,29 | composito deriuatur. | ||||||
III 80,30 | significatio aduerbiorum diuersas species habet. sunt enim | ||||||