Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 76 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 76,1 | Plautus in captiuis: | ||||||
III 76,2 | «utroqueuorsum rectum est ingenium meum». | ||||||
III 76,3 | haec enim quoque composita esse uidentur, cum sub uno accentu | ||||||
228b19 | b | 76,3 | book 15 | 52 | accentu: | ||
III 76,4 | proferantur; melius tamen dicemus, quod inclinant sibi supra posita nomina. | ||||||
228b20 | c | 76,4 | book 15 | 212 4224 | (non) inclinant: | ||
III 76,5 | similiter actutum deriuatiuum est ab actu, id est celeritate. Virgilius | ||||||
III 76,6 | in VIIII: | ||||||
III 76,7 | «tum cetera reddet / | ||||||
228b22 | d | 76,7 | book 15 | 52 | tum .. etc.: | ||
III 76,8 | actutum pius Aeneas atque integer aeui / | ||||||
III 76,9 | Ascanius». | ||||||
III 76,10 | nomina quoque loco aduerbiorum in eadem terminatione inueniuntur, ut | ||||||
III 76,11 | multum, primum, nimium, parum pro paruum. Lucanus in V: | ||||||
III 76,12 | «et quam nimiumque parumque / | ||||||
III 76,13 | distulimus» | ||||||
III 76,14 | pro et multum et paruum. Cicero in IIII de re publica: «non enim | ||||||
III 76,15 | facile ualenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias | ||||||
III 76,16 | aut parum», pro paruum. | ||||||
III 76,17 | in n pauca inueniuntur, ut en, forsan, forsitan. | ||||||
III 76,18 | in r primitiua cur et per, quando pro ualde accipitur, deriuatiua | ||||||
III 76,19 | a nominibus uel participiis tertiae declinationis inueniuntur in ter | ||||||
III 76,20 | exeuntia. sed si in ens desinat nominatiuus, is genetiui in er conuertunt, | ||||||
III 76,21 | ut sapiens sapientis sapienter; prudens prudentis prudenter; indulgens | ||||||
III 76,22 | indulgentis indulgenter; diligens diligentis diligenter. alia uero assumunt | ||||||
III 76,23 | datiuo ter paenultima correpta, ut fortis forti fortĭter, utilis utili utilĭter, | ||||||
III 76,24 | felix felici felicĭter, audax audaci audacĭter (sed per syncopam in usu est | ||||||
III 76,25 | frequentiore audacter. Terentius in Phormione: | ||||||
III 76,26 | «minus multo audacter, quam nunc laedit, laederet». | ||||||
III 76,27 | Sallustius tamen historiarum II audaciter protulit secundum | ||||||
III 76,28 | analogiam et Cicero pro Sexto Roscio: «multa scelerate, multa | ||||||