Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 70 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 70,1 | paruum. Lucanus in V: | ||||||
III 70,2 | «et quam nimiumque parumque / | ||||||
III 70,3 | distulimus». | ||||||
III 70,4 | excipiuntur a duro durē et duriter, a largo largē et largiter, ab | ||||||
III 70,5 | humano humanē et humaniter, ab inhumano inhumanē et inhumaniter, | ||||||
III 70,6 | a firmo firmē et firmiter. Terentius in Andria: | ||||||
III 70,7 | «primo haec pudice uitam, parce ac duriter / | ||||||
III 70,8 | agebat». | ||||||
III 70,9 | Cicero in III Verrinarum: «respondit illa ut meretrix non | ||||||
III 70,10 | inhumaniter». idem in XIII Philippicarum: «putare aliquid | ||||||
III 70,11 | moderate aut humane facturum». idem de re publica VI: | ||||||
III 70,12 | «firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse | ||||||
III 70,13 | uoluerunt». idem ad Pansam I: «de Antiocho fecisti humaniter». | ||||||
III 70,14 | inueniuntur et alia, quibus tamen non est utendum. Pomponius in | ||||||
III 70,15 | auctorato: | ||||||
III 70,16 | «ludit nimium insaniter», | ||||||
III 70,17 | pro insane. seueriter quoque pro seuere Titinius in Prilia: | ||||||
III 70,18 | «seueriter / | ||||||
III 70,19 | hodie sermonem amica mecum contulit». | ||||||
III 70,20 | idem «blanditer», «benigniter»; Plautus «amiciter», «auariter», | ||||||